Si tibi pollicitum
numen, si fata fuissent
Aeternos fore coniugis annos,
Iure per assiduos (procerum fortissime) fletus
Ereptam quererere, Ianussi.
Quem pietas, quem non moveat non tristibus unquam
Arx animi concussa procellis,
Et pudor, et proni niveo de pectore sensus,
Et regina modestia morum,
Aut bona sedulitas, aut non incauta futuri
Praesagae solertia mentis?
Provida sed longum magnis virtutibus aevum
Non audent promittere fata:
Nec possunt, si quae maturavere, profanis
Astra diu committere terris.
Nunc adeo parces longis onerare querelis
Depositum repetentia magnum,
Ingentes animi gazas, et robur, et auro
Incoctum bene pectus honesto.
Sic Tanaquil, sic quae cunctantem Claudia rexit
Virginea cervice Cybellen,
Quaeque maritali successit Thessala fato,
Et Latiis vaga Cloelia ripis;
Ante diem raptae vivunt post funera, vatum
Perpetuos in carmine fastos.
Illa quidem non, si surdos ad carmina Manes
Orphea testudine vincam,
Eductas adamante fores, et ahenea rumpat
Elysii pomoeria muri,
Reddaturque tibi. Stat
nulli ianua voto,
Nullis exorata poetis.
Sunt tamen exiles insigni in limine rimae
Qua possint arcana videri;
Hac ego, si nullos fallunt insomnia Manes,
Aut vidi, aut vidisse putavi
Errantem campo in magno, quem gemmea circum
Perspicuis stant moenia portis:
Auro prata virent; arbor crinitur in aurum;
Crispantur violaria gemmis,
Quae nec Apellaeus liquor, nec pulchra trigoni
Assimulent mendacia vitri.
Centum ibi formosis in vallibus Heroinae
Aeternum Paeana frequentant.
Stant virides campo stellae, madidisque corusca
Connivent sibi sidera flammis.
Illa inter medias parvo comitata nepote
Et roseo vivacior ore,
Ibat ovans, grandemque sibi, grandemque nepoti
Nectebat de flore coronam.
Cetera me vetuit
magni caligo sereni
Mortali percurrere visu.
Nec tu plura velis; satis est, cui fata dederunt
Aeternis mutasse caduca.
|