Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Casimir Sarbievius
Carmina selecta

IntraText CT - Text

  • 29 - Palinodia - Ad secundam libri Epodon Odam Q. Horatii Flacci. - Laus otii religiosi
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

29 - Palinodia - Ad secundam libri Epodon Odam Q. Horatii Flacci. - Laus otii religiosi

 

At ille, Flacce, nunc erit beatior,
Qui mole curarum procul
Paterna liquit rura, litigantium
Solutus omni iurgio;
Nec solis aestum frugibus timet suis,
Nec sidus hiberni Iovis,
Rixasque vitat, et scelesta curiae
Rapacioris limina.
Ergo aut profanis hactenus negotiis
Amissa plorat sidera;
Aut in reducta sede dispersum gregem
Errantis animi colligit,
Postquam beatae lucra conscientiae
Quadrante libravit suo.
Idem, propinqua nocte, stellatas vigil
Cum vesper accendit faces,
Ut gaudet immortale mirari iubar,
Terraque maiores globos,
Et per cadentes intueri lacrymas
Rimosa lucis atria,
Quae Christe tecum, virgo quae tecum colat
Perennis heres saeculi!
Volvuntur aureis interim stellae rotis,
Pigrumque linquunt exulem,
Per ora cuius uberes eunt aquae,
Somnos quod avertat graves.
At quando lotum Gangis aut Indi fretis
Iam Phoebus attollit caput,
Mentis profundus, et sui totus minor
Irata flectit numina:
Vel cum sereno fulserit dies Iove,
Aprilibusque feriis,
Assueta caelo lumina in terras vocat
Lateque prospectum iacit,
Camposque lustrat, et relucentem sua
Miratur in scena Deum.
«En omnis» inquit, «herba non morantibus
In astra luctatur comis:
Semota caelo lacrymantur, et piis
Liquuntur arva fletibus;
Ligustra canis, et rosae rubentibus
Repunt in auras bracchiis;
Astrisque panda nescio quid pallido
Loquuntur ore lilia,
Et sero blandis ingemunt suspiriis,
Et mane rorant lacrymis.
Egone solus, solus in terris piger
Tenace figor pondere
Sic et propinquas allocutus arbores,
Et multa coram fontibus
Rivisque fatus, quaerit Auctorem Deum
Formosa per vestigia.
Quod si levandas mentis in curas vigil
Ruris suburbani domus,
Quales Lucisci, vel Nemecini Lares,
Udumve Besdani nemus
Rudes adornet rustica mensas dape
Siccos sub Augusti dies;
Iam tunc sub ipsum limen, aut domestica
Lenis sub umbra populi,
Expectat omnis hospitem suum penus,
Et concha sinceri salis,
Pressique meta lactis, et purus calix,
Et hospitalis amphora,
Et fraga, raris verna quae dumis legit,
Iucunda panis praemia.
Non me scari tunc, non Lucrinorum gravis
Sagina mulorum iuvet:
Sed cereus palumbus, aut turtur niger,
Aut anser amnis accola,
Et eruditam quae fugit gulam faba,
Laetumque nec simplex olus,
Et quae suprema colligitur, ac gravi
Patella nil debet foro.
Post haec vel inter laeta quercetis iuga,
Vel inter amnes iuverit
Vitare tristes post meridiem Notos
Sub aesculo vel ilice;
Nigrumque litus, aut opaca lubricis
Tranare stagna lintribus,
Iactaque fruge ludibundum ducere
Tremente piscem linea.
Remugit ingens interim tauris nemus,
Umbrosa balant flumina;
Et aut in antris garriunt acanthides,
Aut in rubis luscinia.
Hinc per rubeta pastor errantes capras
Vocante cogit fistula:
Illinc herili messor e campo redux
Alterna plaudit carmina;
Et pressa sectos plaustra per sulcos gemunt
Ruptura ruris horrea.
At nec tacemus pone confidentium
Dulcis manus sodalium;
Nec infaceta sermo differtur mora,
Sed innocentibus iocis,
Multoque tinctus, sed verecundo sale,
Innoxium trahit diem.
Haec si videret faenerator Alphius,
Olim futurus rusticus,
Quam collocarat Idibus pecuniam,
Nollet Kalendis ponere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License