Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Casimir Sarbievius
Carmina selecta

IntraText CT - Text

  • 11 - Ad Egnatium Nollium. - Aequo semper rectoque animo adversus fortunae inconstantiam standum esse
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

11 - Ad Egnatium Nollium. - Aequo semper rectoque animo adversus fortunae inconstantiam standum esse

 

Sive te molli vehet aura vento,
Sive non planis agitabit undis,
Vince Fortunam, dubiasque Nolli,
Lude per artes.

Riserit? Vultum generosus aufer.
Fleverit? Dulci refer ora risu:
Solus et semper tuus esse quovis
Disce tumultu.

Ipse te clausus modereris urbem
Consul aut Caesar, quoties minantum
Turba fatorum quatient serenam
Pectoris arcem.

Cum leves visent tua tecta casus,
Laetus occurres: praeeunte luctu
Faustitas et pax subeunt eosdem
Saepe Penates.

Dextra sors omnis gerit hoc sinistrum,
quod facit molles: habet hoc sinistra
Prosperum, quem nunc ferit, imminentes
Durat in ictus.

Ille qui longus fuit, esse magnus
Desinit maeror. Facilem ferendo
Finge Fortunam; levis esse longo
Discit ab usu.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License