Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Benedictus Spinoza
Ethica ordine geometrico demonstrata

IntraText CT - Text

  • PARS PRIMA - DE DEO
    • Definitiones
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS PRIMA - DE DEO

 

Definitiones

 

I.

 

Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens.

 

II.

 

Ea res dicitur in suo genere finita, quae alia ejusdem naturae terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.

 

III.

 

Per substantium intelligo id, quod in se est, et per se concipitur: hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat.

 

IV.

 

Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejusdem essentiam constituens.

 

V.

 

Per modum intelligo substantiae affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur.

 

VI.

 

Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, et infinitam essentiam exprimit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License