PARS
QUARTA - DE SERVITUTE HUMANA, SEU DE AFFECTUUM VIRIBUS
Humanam
impotentiam in moderandis, et coercendis affectibus Servitutem voco; homo enim
affectibus obnoxius sui juris non est, sed fortunae, in cujus potestate ita
est, ut saepe coactus sit, quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi.
Hujus rei causam, et quid praeterea affectus boni, vel mali habent, in hac
Parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione, et
imperfectione, deque bono, et malo praefari lubet.
Qui rem aliquam
facere constituit, eamque perfecit, rem suam perfectam esse, non tantum ipse,
sed etiam unusquisque, qui mentem Auctoris illius operis, et scopum recte
noverit, aut se novisse crediderit, dicet. Ex. gr. si quis aliquod opus (quod
suppono nondum esse peractum) viderit, noveritque scopum Auctoris illius operis
esse domum aedificare, is domum imperfectam esse dicet, et contra perfectam,
simulatque opus ad finem, quem ejus Auctor eidem dare constituerat, perductum
viderit. Verum si quis opus aliquod videt,
cujus simile nunquam viderat, nec mentem opificis novit, is sane scire non
poterit, opusne illud perfectum, an imperfectum sit. Atque haec videtur prima fuisse
horum vocabulorum significatio. Sed postquam homines ideas universales formare,
et domuum, aedificiorum, turrium, etc. exemplaria excogitare, et alia rerum
exemplaria aliis praeferre inceperunt, factum est, ut unusquisque id perfectum
vocaret, quod cum universali idea, quam ejusmodi rei formaverat, videret
convenire, et id contra imperfectum, quod cum concepto suo exemplari minus
convenire videret, quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec
alia videtur esse ratio, cur res naturales etiam, quae scilicet humana manu non
sunt factae, perfectas, aut imperfectas vulgo appellent; solent namque homines
tam rerum naturalium, quam artificialium ideas formare universales, quas rerum
veluti exemplaria habent, et quas naturam (quam nihil nisi alicujus finis causa
agere existimant) intueri credunt, sibique exemplaria proponere. Cum itaque aliquid
in natura fieri vident, quod cum concepto exemplari, quod rei ejusmodi habent,
minus convenit, ipsam naturam tum defecisse, vel peccavisse, remque illam
imperfectam reliquisse, credunt. Videmus itaque homines consuevisse, res
naturales perfectas, aut imperfectas vocare, magis ex praejudicio, quam ex
earum vera cognitione. Ostendimus enim in Primae Partis Appendice Naturam
propter finem non agere; aeternum namque illud, et infinitum Ens, quod Deum,
seu Naturam appellamus, eadem qua existit, necessitate agit. Ex qua enim
naturae necessitate existit, ex eadem ipsum agere ostendimus (Prop. 16 p. 1).
Ratio igitur, seu causa, cur Deus, seu Natura agit, et cur existit, una,
eademque est. Ut ergo nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa
agit; sed ut existendi, sic et agendi principium, vel finem habet nullum. Causa
autem, quae finalis dicitur, nihil est praeter ipsum humanum appetitum,
quatenus is alicujus rei veluti principium, seu causa primaria consideratur.
Ex. gr. cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus, aut illius domus,
nihil tum sane intelligimus aliud, quam quod homo ex eo, quod vitae domesticae
commoda imaginatus est, appetitum habuit aedificandi domum. Quare habitatio,
quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est praeter hunc singularem
appetitum, qui revera causa est efficiens, quae ut prima consideratur, quia
homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque, ut jam saepe
dixi, suarum quidem actionum, et appetituum conscii, sed ignari causarum, a quibus
ad aliquid appetendum determinantur. Quod praeterea vulgo ajunt, Naturam
aliquando deficere, vel peccare, resque imperfectas producere, inter commenta
numero, de quibus in Appendice Partis Primae egi. Perfectio igitur, et
imperfectio revera modi solummodo cogitandi sunt, nempe notiones, quas fingere
solemus ex eo, quod ejusdem speciei, aut generis individua ad invicem
comparamus: et hac de causa supra (Defin. 6 p. 2) dixi me per realitatem, et
perfectionem idem intelligere; solemus enim omnia Naturae individua ad unum
genus, quod generalissimum appellatur, revocare; nempe ad notionem entis, quae
ad omnia absolute Naturae individua pertinet. Quatenus itaque Naturae individua
ad hoc genus revocamus, et ad invicem comparamus, et alia plus entitatis, seu
realitatis, quam alia habere comperimus, eatenus alia aliis perfectiora esse
dicimus; et quatenus iisdem aliquid tribuimus, quod negationem involvit, ut
terminus, finis, impotentia, etc. eatenus ipsa imperfecta appellamus, quia
nostram Mentem non aeque afficiunt, ac illa, quae perfecta vocamus, et non quod
ipsis aliquid, quod suum sit, deficiat, vel quod Natura peccaverit. Nihil enim
naturae alicujus rei competit, nisi id, quod ex necessitate naturae causae
efficientis sequitur, et quicquid ex necessitate naturae causae efficientis
sequitur, id necessario fit.
Bonum, et malum
quod attinet, nihil etiam positivum in rebus, in se scilicet consideratis,
indicant, nec aliud sunt, praeter cogitandi modos, seu notiones, quas formamus
ex eo, quod res ad invicem comparamus. Nam una, eademque res potest eodem
tempore bona, et mala, et etiam indifferens esse. Ex. gr. Musica bona est
Melancholico, mala lugenti; surdo autem neque bona, neque mala. Verum, quamvis
se res ita habeat, nobis tamen haec vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam
hominis tanquam naturae humanae exemplar, quod intueamur, formare cupimus,
nobis ex usu erit, haec eadem vocabula eo, quo dixi, sensu retinere. Per bonum
itaque in seqq. intelligam id, quod certo scimus medium esse, ut ad exemplar
humanae naturae, quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum
autem id, quod certo scimus impedire, quominus idem exemplar referamus. Deinde homines perfectiores, aut imperfectiores
dicemus, quatenus ad hoc idem exemplar magis, aut minus accedunt. Nam apprime notandum
est, cum dico, aliquem a minore ad majorem perfectionem transire, et contra, me
non intelligere, quod ex una essentia, seu forma in aliam mutatur. Equus namque
ex. gr. tam destruitur, si in hominem, quam si in insectum mutetur: sed quod
ejus agendi potentiam, quatenus haec per ipsius naturam intelligitur, augeri,
vel minui concipimus. Denique per perfectionem in genere realitatem, uti dixi,
intelligam, hoc est, rei cujuscunque essentiam, quatenus certo modo existit, et
operatur, nulla ipsius durationis habita ratione. Nam nulla res singularis
potest ideo dici perfectior, quia plus temporis in existendo perseveravit;
quippe rerum duratio ex earum essentia determinari nequit; quandoquidem rerum
essentia nullum certum, et determinatum existendi tempus involvit; sed res
quaecunque, sive ea perfectior sit, sive minus, eadem vi, qua existere incipit,
semper in existendo perseverare poterit, ita ut omnes hac in re aequales sint.
|