Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Benedictus Spinoza
Ethica ordine geometrico demonstrata

IntraText CT - Text

  • PARS QUARTA - DE SERVITUTE HUMANA, SEU DE AFFECTUUM VIRIBUS
    • Definitiones
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Definitiones

 

I.

 

Per bonum id intelligam, quod certo scimus nobis esse utile.

 

II.

 

Per malum autem id, quod certo scimus impedire, quominus boni alicujus simus compotes.

 

De his praecedentem vide praefationem sub finem.

 

III.

 

Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat.

 

IV.

 

Easdem res singulares voco possibiles, quatenus, dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae determinatae sint ad easdem producendum.

 

In Schol. 1 Prop. 33 p. 1 inter possibile, et contingens nullam feci differentiam, quia ibi non opus erat haec accurate distinguere.

 

V.

 

Per contrarios affectus in seqq. intelligam eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries, et avaritia, quae amoris sunt species; nec natura, sed per accidens sunt contrarii.

 

VI.

 

Quid per affectum erga rem futuram, praesentem, et praeteritam intelligam, explicui in Schol. 1 et 2 Prop. 18 p. 3, quod vide.

 

Sed venit hic praeterea notandum, quod ut loci, sic etiam temporis distantiam non, nisi usque ad certum quendam limitem, possumus distincte imaginari; hoc est, sicut omnia illa objecta, quae ultra ducentos pedes a nobis distant, seu quorum distantia a loco, in quo sumus, illam superat, quam distincte imaginamur, aeque longe a nobis distare, et perinde, ac si in eodem plano essent, imaginari solemus; sic etiam objecta, quorum existendi tempus longiore a praesenti intervallo abesse imaginamur, quam quod distincte imaginari solemus, omnia aeque longe a praesenti distare imaginamur, et ad unum quasi temporis momentum referimus.

 

VII.

 

Per finem, cujus causa aliquid facimus, appetitum intelligo.

 

VIII.

 

Per virtutem, et potentiam idem intelligo, hoc est (per Prop. 7 p. 3) virtus, quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus potestatem habet, quaedam efficiendi, quae per solas ipsius naturae leges possunt intelligi.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License