PARS
QUINTA - DE POTENTIA INTELLECTUS, SEU DE LIBERTATE HUMANA
Transeo tandem
ad alteram Ethices Partem, quae est de modo, sive via, quae ad Libertatem
docit. In hac ergo de potentia rationis agam, ostendens, quid ipsa ratio in
affectus possit, et deinde, quid Mentis Libertas seu beatitudo sit ex quibus
videbimus, quantum sapiens potior sit ignaro. Quomodo autem, et qua via debeat
intellectus perfici, et qua deinde arte Corpus sit curandum, ut possit suo
officio recte fungi, huc non pertinet; hoc enim ad Medicinam, illud autem ad
Logicam spectat. Hic igitur, ut dixi, de sola Mentis, seu rationis potentia
agam, et ante omnia, quantum, et quale imperium in affectus habeat, ad eosdem
coercendum, et moderandum, ostendam. Nam
nos in ipsos imperium absolutum non habere, jam supra demonstravimus. Stoici tamen putarunt,
eosdem a nostra voluntate absolute pendere, nosque iis absolute imperare posse.
Attamen ab experientia reclamante, non vero ex suis principiis coacti sunt
fateri, usum, et studium non parvum requiri ad eosdem coercendum, et
moderandum; quod quidam exemplo duorum canum (si recte memini), unius scilicet
domestici, alterius venatici, conatus est ostendere; nempe quia usu efficere
tandem potuit, ut domesticus venari, venaticus contra a leporibus sectandis
abstinere assuesceret. Huic opinioni non parum favet Cartesius. Nam statuit
Animam, seu Mentem unitam praecipue esse cuidam parti cerebri, glandulae
scilicet pineali dictae, cujus ope Mens motus omnes, qui in corpore excitantur,
et objecta externa sentit, quamque Mens eo solo, quod vult, varie movere
potest. Hanc glandulam in medio cerebri ita suspensam esse statuit, ut minimo
spirituum animalium motu possit moveri. Deinde statuit, quod haec glans tot
variis modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritus animales
in eandem impingunt, et quod praeterea tot varia vestigia in eadem imprimantur,
quot varia objecta externa ipsos spiritus animales versus eandem propellunt,
unde fit, ut si glans postea ab Animae voluntate, illam diversimode movente,
hoc, aut illo modo suspendatur, quo semel fuit suspensa a spiritibus, hoc, aut
illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos spiritus animales eodem modo
propellet, et determinabit, ac antea a simili glandulae suspensione repulsi
fuerant. Praeterea statuit, unamquamque Mentis voluntatem natura esse unitam
certo cuidam glandis motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet objectum remotum
intuendi, haec voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur; sed si de sola
dilatanda pupilla cogitet, nihil proderit ejus rei habere voluntatem, quia
natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus
nervum Opticum modo conveniente dilatandae, vel contrahendae pupillae cum
voluntate eandem dilatandi, vel contrahendi; sed demum cum voluntate intuendi
objecta remota, vel proxima. Denique statuit, quod, etsi unusquisque motus
hujus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris
cogitationibus ab initio nostrae vitae aliis tamen per habitum possunt jungi,
quod probare conatur art. 50 p. 1 «de Passionibus Animae». Ex his concludit,
nullam esse tam imbecillem Animam, quae non possit, cum bene dirigitur,
acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hae, ut ab eo definiuntur, sunt «perceptiones,
aut sensus, aut commotiones animae, quae ad eam speciatim referuntur, quaeque
NB. producuntur, conservantur, et corroborantur, per aliquem motum spirituum»
(vide art. 27 p. 1 Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati possumus
jungere motum quemcunque glandis, et consequenter spirituum; et determinatio
voluntatis a sola nostra potestate pendet; si igitur nostram voluntatem certis,
et firmis judiciis, secundum quae nostrae vitae actiones dirigere volumus,
determinemus, et motus passionum, quas habere volumus, hisce judiciis jungamus,
imperium acquiremus absolutum in nostras Passiones. Haec est clarissimi hujus Viri
sententia (quantum ex ipsius verbis conjicio), quam ego vix credidissem a tanto
Viro prolatam esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum,
quod vir Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex
principiis per se notis, et nihil affirmare, nisi quod clare, et distincte
perciperet, et qui toties Scholasticos reprehenderat, quod per occultas
qualitates res obscuras voluerint explicare, Hypothesin sumat omni occulta
qualitate occultiorem. Quid quaeso, per Mentis, et Corporis unionem intelligit?
quem, inquam, clarum, et distinctum conceptum habet cogitationis arctissime
unitae cuidam quantitatis portiunculae? Vellem sane, ut hanc unionem per
proximam suam causam explicuisset. Sed ille Mentem a Corpore adeo distinctam
conceperat, ut nec hujus unionis, nec ipsius Mentis ullam singularem causam
assignare potuerit; sed necesse ipsi fuerit, ad causam totius Universi, hoc
est, ad Deum recurrere. Deinde pervelim scire, quot motus gradus potest
glandulae isti pineali Mens tribuere, et quanta cum vi eandem suspensam tenere
potest. Nam nescio, an haec glans tardius, vel celerius a Mente circumagatur,
quam a spiritibus animalibus, et an motus Passionum, quos firmis judiciis arcte
junximus, non possint ab iisdem iterum a causis corporeis disjungi, ex quo
sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula ire, atque
huic decreto motus audaciae junxerit, viso tamen periculo, glans ita
suspendatur, ut Mens non, nisi de fuga, possit cogitare; et sane, cum nulla
detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter Mentis, et
Corporis potentiam, seu vires; et consequenter hujus vires nequaquam viribus
illius determinari possunt. His adde, quod nec haec glans ita in medio cerebro
sita reperiatur, ut tam facile, totque modis circumagi possit, et quod non
omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quae de
voluntate, ejusque libertate asserit, omitto, quandoquidem haec falsa esse,
satis superque ostenderim. Igitur quiia Mentis potentia, ut supra ostendi, sola
intelligentia definitur, affectuum remedia, quae omnes experiri quidem, sed non
accurate observare, nec distincte videre credo, sola Mentis cognitione
determinabimus, et ex eadem illa omnia, quae ad ipsius beatitudinem spectant,
deducemus.
|