Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Benedictus Spinoza Ethica ordine geometrico demonstrata IntraText CT - Text |
|
|
Axiomata
I.
Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt.
II.
Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.
III.
Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.
IV.
Effectus cognitio a cognitione causae dependet, et eandem involvit.
V.
Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.
VI.
Idea vera debet cum suo ideato convenire.
VII.
Quicquid, ut non existens, potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |