Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Benedictus Spinoza Ethica ordine geometrico demonstrata IntraText CT - Text |
|
|
Demonstratio
Singulares cogitationes, sive haec, et illa cogitatio modi sunt, qui Dei naturam certo, et determinato modo exprimunt (per Coroll. Prop. 25 p. 1). Competit ergo Deo (per Defin. 5 p. 1) attributum, cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei aeternam, et infinitam essentiam exprimit (vide Defin. 6 p. 1), sive Deus est res cogitans. Q. E. D.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |