PARS TERTIA - DE ORIGINE, ET
NATURA AFFECTUUM
Plerique, qui de Affectibus, et hominum
vivendi ratione scripserunt, videntur, non de rebus naturalibus, quae communes
naturae leges sequuntur, sed de rebus, quae extra naturam sunt, agere. Imo hominem in natura,
veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam hominem naturae ordinem
magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere
potentiam, nec aliunde, quam a se ipso determinari, credunt. Humanae deinde
impotentiae, et inconstantiae causam non communi naturae potentiae, sed, nescio
cui naturae humanae vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt,
vel, quod plerumque fit, detestantur; et, qui humanae Mentis impotentiam
eloquentius, vel argutius carpere novit, veluti Divinus habetur. Non defuerunt
tamen viri praestantissimi (quorum labori, et industriae nos multum debere
fatemur), qui de recta vivendi ratione praeclara multa scripserint, et plena
prudentiae consilia mortalibus dederint, verum Affectuum naturam, et vires, et
quid contra Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit.
Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas
actiones absolutam habere potentiam, Affectus tamen humanos per primas suas
causas explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua Mens in Affectus
absolutum habere possit imperium; sed, mea quidem sententia, nihil praeter
magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos
revertere volo, qui hominum Affectus, et actiones detestari, vel ridere malunt,
quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia, et
ineptias more Geometrico tractare aggrediar, et certa ratione demonstrare velim
ea, quae rationi repugnare, quaeque vana, absurda, et horrenda esse clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in natura fit, quod
ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper eadem, et ubique una,
eademque ejus virtus, et agendi potentia, hoc est, naturae leges, et regulae,
secundum quas omnia fiunt, et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique, et
semper eaedem, atque adeo una, eademque etiam debet esse ratio rerum
qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges, et regulas naturae
universales. Affectus itaque odii, irae, invidiae etc. in se considerati ex eadem
naturae necessitate, et virtute consequuntur, ac reliqua singularia; ac proinde
certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque proprietates habent,
cognitione nostra aeque dignas, ac proprietates cujuscunque alterius rei, cujus
sola contemplatione delectamur. De Affectuum itaque natura, et viribus, ac
Mentis in eosdem potentia eadem Methodo agam, qua in praecedentibus de Deo, et
Mente egi, et humanas actiones, atque appetitus considerabo perinde, ac si
Quaestio de lineis, planis, aut de corporibus esset.
|