Dura mihi, medius fidius, adolescentum in bonis literis
instituendorum conditio videtur, cum eorum parentes qui neque harum rerum
prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio ad
quae-nam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus
inexpensis, ex sua animi libidine, et ut magis e sua re familiari esse putant,
adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva huic vel illi certae arti
scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen
sine aliarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus
tractandas propellunt.
Hinc illae lacryrnae, hinc illa est misericordia, cum ii
vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderantur, nudati, in ea
aut nihil aut parum ac summa cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum
ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spem prorsus omnem abiiciunt; vel
quamvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sive quod
illi, ut honores in familiam inferrent, hos iurisprudentiae applicarint, hi
vero, quia animi sunt sive modesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia
nihil quicquam morantur, sive quod parentes repraesentati quaestus avidi filios
medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti amplissimos viros, qui
reipublicae in eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud hinc fit,
ut tantisper dum eos pudor patris continet, studia ingratiis et contemptim
colant, non serio nec sedulo excolant;at ubi primum eo pietatis officio soluti
sunt, eo literarum studio prorsus neglecto et posthabito, ad iners ocium, et
saepe ad malas animi artes vitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum
fortem decet, quam viam semel ingressus est, insistere velit, is sane quod ex
parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et
oscitanter didicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam
publicis distentus, a surdis authoribus per semet ipsum ediscere debet; qua in
re tot tantaeque se difficultates obiiciunt. ut compluribus saepe amarum
duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur.
Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero
infelicitates mecum ipse considerarem, ipsam incusabam naturam, per quam ita
comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genuseligerent, qua omnium
rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad
caput fontemque malorum omnium, Adae peccatum et originis vicium revocabam. Sed
eam ipsam rem penitius perscrutanti, ipse mihi iniurius visus sum; cum si
nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane non solum, quae studia
excolenda a nobis sint admonere, sed et eorum viam ac rationem apertissime
commonstrare sentiemus: quae duo sunt summa capita dicendarum.
Et an vera
dicam quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim
vero se nihil aliud esse sentiat, quam mentem, animum et sermonem; corpus narnque
ac cetera discernet, et aut bruta, aut curn brutis communia esse iudicabit. Hinc
notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguae infantiam, tum mentem
opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has
divinas esse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum
puniit, ut humanum ab eo propagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nam
tot linguarum generibus in impii ,Nemrotis poenam invectis et per universum
terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque in aevum
variante et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris
voluit ignoratas; opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam
similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fert animus, pro vero arripiat;
inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot
sententiae; et cum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant
suis, ne videant aliena, prorsus abominentur; atque adeo quibus ipsis nos
laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet., iniurius cum
iniurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se
hominum ullam voluit esse societatem.
Quin immo his
ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita
dixerim, dispalarit, iisdem in unumquemque eorum miseris modis animadvertit;
narn per infantiam innumeris in rebus lingua menti non succurrit, eamque, dum
ad explicandum suam implorat opem, destituit; vel incondita ineptaque
rusticitate sermonis mentis sensa fraudat verbis, quae dignitatem non habent;
sive foedat turpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum
accipiatur quam loquitur; vel captetur per ea ipsa, quae loquitur. Ad haec
linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsae
rerum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent
praecipitem,sophismata captent, et rerum denique confusio distrahat ac
disperdat. At hercule, quanto his graviora sunt illa animi, quem omni fretu ac
euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in
cupiditatibus ardeat, horreat in timoribus, insaniat in voluptatibus, in
doloribus ad languorem detur, omnia ornniurn habeat, nec ullo unquam delectetur
ingenio; quod [im]probavit mox probet; mox improbet, quod probavit; semper sui
poeniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque has omnes malas pestes
malosque cruciatus carnifex suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per
vicium originis comrnutata, hominum coetus in speciem societates videntur, re
autem ipsa in corporum frequentia summa est solitudo animorum; nisi potius
ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra
memoravimus, poenas luunt.
Corruptae
naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones,
animi vicia. Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae
sunt tria veluti puncta quae totus artiurn scientiarumque circumagitur orbis. His
enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire, recte
agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave
egisse toedeat, nunquam non pro dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane
verus homo est, quern graphice Terentianus exprimit Chremes:
Homo sum: humani a me nihil
alienum puto;
et Menedemum, qui stulti se ipsum
cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudine aliqua,
non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum
cruciet, et afflictet sedulo perconctatur:
Ne lacryma atque istuc, quicquid
est, fac me ut sciam:
ne retice; ne verere:
et serio illia promittit:
Crede, inquam, mihi:
aut consolando, aut consilio, aut
re iuvero.
Tria ipsissima
sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab
errore deducere, virtute de iis benemereri; atque eo pacto pro se quemque
sedulo hu anam adiuvare societatem. Quae qui faciant, ii sane multum supra
homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata nec
fluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a
quoque possit, ampliorum, longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis
poetae sapientissimi Orpheum lyra mulxisse feras, Amphionem cantu movisse saxa,
iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenisse muris; et
ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque
appictum esse finxerunt. Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti
sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiam humanarumque prudentiam
cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine ad
coetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad
industriam, ab effrena libertate ad legum obsequia traducunt; et viribus
feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Is perpetuo est horum
studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissiinus finis: quem quia
complures sibi non proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque
falsis, viciosis, abiectisque moveantur, aut falso, aut viciose, aut abiecte
haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum genera
exequi; sed honoris caussa silentio praeterrnitto. Illud duntaxat in summa
dixerim: qui in hisce studiis ad sapientiam non spectat, hoc est, ea non
excolit, ut suam emendet naturam, et mentem vero, animum virtute, linguam
eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est,
iuvet societatem; is saepe alius est, aliurn profitetur: saepe multis hiscit
arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit, negligit et affligit artem
ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam
studet, nunquam nonomnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo
ac serio agit,semper ex suae artis proprio fine agit. Et in civitate ubi
professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artes profiteantur,
quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim,
coniiciendum relinquo.
Firmato igitur
quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artium
scientiarumque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae
erat nostri argomenti pars altera) eas nobis perdiscendas commone faciat.
Eo quo id
facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem,
instrumentumque explicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum
cognitione, hurnanarum prudentia et orationis veritate dignitateque continetur.
Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonis Praemittatur
necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas
heic accipio, et quarum Deus natura est, et naturales dicuntur; et quarum
natura Deus est, et proprio vocabulo «divinae» appellantur. Naturalium
rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constat
formas et numeros, de quibus mathesis suas coficit apodixes; vel caussas, de
quibus maxime inter doctissimos homines disceptatur, quas explicat physice; ad
quam revoco anatomiam, quae est fabricae humani corporis contemplatio; et eam
medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non est nisi physice
humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationes, et proprio
vocabulo medicina «ars» appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti
corollarium, quemadmodum physices et mathesis est quaedam operaria appendix
mechanice. Divinae autem res sunt mens hurnana et Deus; quae duo metaphysice ad
scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitio
naturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarurn rerum prudentia id
pollicetur, ut quisque officium faciat suum, et ut homo et ut civis. Holminem
probum moralis, sapientem civem doctrina civilis instituit; quae utraque ad
nostramreligionem accommodata, theologia est, quam moralem apellant: quae tres
doctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enim constat ferme tota ex doctrina morali: nam
neque scientia, neque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet
propositam; ex civili, ad publicam enim spectat utilitatem; et ex morali
theologia, nam iura in Christiana republica interpretatur. Porro de rebus
divinis et humanis vel inter doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi
vera, hic digna oratione necesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris
soluta rhetoricae, costricta vero po ticae artis et scopus et opus est.
Nunc sciatis
oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere
historias comparatas: et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita
historiae species, sive exempla consignant. Linguarum historiae sunt optimi in
unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc vel illum
populum ita locutum esse firmetur; et clari oratores ac po tae oratoriae po
ticaeque artis sunt exemplaria. De physicis phoenomenis et historiae
conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certae morborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca
excogitata, quae vulgo «specifica remedia» vocant? nonne sunt physicae artisque
medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticae, architecturae
inventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae haud
prave historias dixeris, quae dogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas
de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptas tradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte
historicos theologi numerant: et traditio ecclesiastica quid est, nisi
doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta
successio? Atqui commentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum
monumenta, moralis et civilis doctrinae tam propriae sunt, ut dominanti
vocabulo «historiae» nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt, quae
leges in republica hoc vel illo tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis
interpretationes adhibitas, et rerum iudicatarum exempla complectuntur. Mathesis
autem historias non habet, quia exemplis non utitur; nec logice, quia utitur
alienis, et ubi ea desunt, confmgit; multo minus metaphysice, quia mentem
humanam et Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea
comtemplatur. Atque hoc loco divisionem illam, qua disciplinae omnes in
acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecis quidem accipio, sed aliorsum
accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo facilius
acquirantur, sint ipsae artium scientiarumque institutiones; exotericae vero,
quibus addiscendis ex se quisque par est, sint quae de artibus scientiisque
prodierunt historiae.
Expositis
igitur omnibus humanarum artium scientiarumque copiis, in iis ordine, ad sapientiam
ediscendis nostram ipsorum corruptam naturam sequamur ducem. Nullum sane dubium
est, quin pueritia, quantum ratione infirma aetas est, tantum memoria valeat:
pueri enim vix trimuli omnia verba, omnes locutiones ad omnem vitae usum
necessarias iam tenent, quas ingens lexici volumen vix capiat. Nulladoctrina
ratione minus, magis memoria constat, quam sermonis, nam eius ratio consensus
et usus populi est:
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Nulla igitur sane aetas linguis addiscendis aptior, quam
pueritia. At heic quis vestrum roget: quibusnam linguis potissimum danda sit
opera? Id vos docet ipsa corruptae naturae cognitio; etenim in praecipuis
poenis, ad quas damnata est, enumeravimus linguarum barbariem, varietatem,
incertitudinem in humanae societatis distractam. Haec itaque vicia sunt
emendanda linguarum eruditione, quae, quantum fieri possit, doctae sint,
certae, communes, ut per eas, quantum pote est, humanam societatem
complectamur. Eae autem duae sunt: graeca una, latina altera, utraque certa;
sed graeca doctior; nunc latina communior.His igitur a pueris incumbendum; et
praeterea, quo deinde sanius sacrorum sententias librorum assequantur, qui
theologiae Christianae praecipuum sunt instrumentum, eos sanctae quoque linguae
dare operam iuvat. Pueritia
superata, mens humana seu ratio ex materiae luto altius emergere occipit. Mentis
autem poenas ob originis vicium inflictas diximus esse opiniones. Corrupta
igitur natura ab ea aetate opiniones profligandas expostulat. Atqui in ephoebis
phantasia plurimum pollet: cuius rei illud argumento sit, ut quam semel
adolescentuli de longinquis urbibus ac regionibus formam situmque confinximus,
vix reliqua aetate de iis aliam imaginem conformemus; tam alte prior caelata
est, ut complanari, et alia super ea induci non possit. Nihil autem rationi
magis, quam phantasia adversatur: quod in foeminis experimur, quae quia
phantasia praevalent, ratione minus utuntur: quamobrem acrioribus quam viri
animi perturbationibus infestantur. Cum haec ita sint, medicos imitari necesse est, qui mala venena cum modo
morbis adhibent et medentur. Phantasia attenuanda est, ut per eam ipsam ratio
invalescat, et mathesi ab adolescentibus incumbendum: quae doctrina vehementi
imaginum conformandarum vi plurimum adiuvatur; nam saepe longissimam formarum,
aut numerorum seriem mente contueri becesse est, ut apodixeos, quae inde
conficitur, veritas agnoscatur. Sed cum puncta lineasque sine omni crassitie et
corpulentia consideret, per eam mens humana liquescit, et incipit defoecari. Atque
eo pacto adolescentes in rebus, de quibus iam inter homines convenit, ex dato
vero verum conficere assuefiunt; ut in physicis, de quibus maxime contenditur,
idem praestare possint.
Nam procedente
aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et
ordinatior agit: atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem
sensum effugiunt colligere, adhuc corpora tamen. Itaque a mathesi physicae
opera danda est, quae insensibiliae corpora eorumque insensibiles et figuras et
motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. Itaque
per mathesim et physicam mens humana a pingui crassoque cogitationum genere,
tamquam per gradus, depuratur, ut ad res spiritales contemplandas accedat, et
intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max. intelligat; ac
per mathesis data, per physices dubia ad metapbysicen, quae res veras, certas
et usquequaque exploratas aperit, perducatur.
Atque ita vobis
metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque
iudicandi, hoc loci commoda explicatu est ipsa ars disserttatrix. Tum cognito
Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eum cognoscendum gradum faciatis, quem
nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animum adiungatis.
Absolutam rerum
divinarum scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine
navium gubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant,
cynosuram aliaque astra, quo certa per occeanum itinera teneant, et ad quos
portus contendunt, inoffenso cursu naves appellent; ita nos divina
contemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam
cynosura utamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos
errorum scopulos humanae vitae cursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim
stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant, veros bonorum et
malorum fines, quod est omnis humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala
multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt;
earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac
mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt, et humanam
societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia
beatam esse desiderat.
Qui ad
sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit,
solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures
sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa
eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia
quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus
igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut,
cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit,
impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et
bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire
Deum.
Quare,
divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali,
quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali
theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in
ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro
ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali,
civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem,
ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed
longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos
possit,sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum,
quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus
condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet,
si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si
perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento
dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex vero, ni fallor, dixeris,
haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent
impedimenta, quarn festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in
labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et
ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura
coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et
turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas
multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas
acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde
forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco
dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum
artiurnque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos
erudiri possitis.
Atque habetis,
optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione
consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum;
si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam
sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt,
quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae
cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo
serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte
humanam adiuvarem societatem.
|