DISPUTATIO
DE RHETORICA ET DE VIRTUTIBUS SAPIENTISSIMI REGIS KARLI ET ALBINI MAGISTRI
Qui rogo civiles cupiat cognoscere mores,
Haec praecepta legat, quae liber iste tenet.
Scripserat haec inter curas rex Karulus aulae
Albinusque simul: hic dedit, ille probat.
Unum opus amborum, dispar sed causa
duorum:
Ille pater mundi, hic habitator inops.
Neu temnas modico lector pro corpore librum:
Corpore praemodico mel tibi portat apis.
KARLUS REX ET ALBINUS MAGISTER.
Quia te, venerande magister Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso ut
liceat mihi te de rhetoricae rationis praeceptis parumper interrogare; nam te
olim memini dixisse, totam eius artis vim in civilibus versari quaestionibus. Sed ut optime nosti propter occupationes
regni et curas palatii in huiuscemodi quaestionibus assidue nos versari solere,
et ridiculum videtur eius artis nescisse praecepta, cuius cotidie occupatione
involvi necesse est. Verum ex quo mihi paucis tuis responsionibus ianuas
rhetoricae artis vel dialecticae subtilitatis claustra partim aperuisti, valde
mihi in eas rationes fecisti intentum, maxime quia me in cellaria arithmeticae
disciplinae pridie sagaciter induxisti vel astrologiae splendore inluminasti. A.
Deus te, domine mi rex Karle, omni sapientiae lumine inluminavit et scientiae
claritate ornavit, ut non solum magistrorum ingenia prompte subsequi, sed etiam
in multis velociter praecurrere possis, et licet flammivomo tuae sapientiae
lumini scintilla ingenioli mei nil addere possit, tamen ne me aliqui
inoboedientem notent, tuis promptulus respondeo interrogationibus, et utinam
tam sagaciter quam oboedienter.
|