K. Iam nunc nos ordo disputationis ad elocutionis deduxit
inquisitionem, quae magnam causae adfert venustatem et rhetori dignitatem: nec
te ab huius tam facile excusas responsis, quam in dispositionis te praeceptis
eruisti. A. Non me excuso, sed tuas, domine mi rex,
licet tardo pede, non tamen tarda voluntate sequar interrogationes. K.
Primo qualis esse debeat elocutio aperi. A. Facunda debet esse et
aperta. K. Quomodo aperta? A. Aperta erit, si uteris
significantibus et propriis verbis et usitatis sine ambiguo, non nimis procul
ductis translationibus nec interposito hyperbato. K. Quomodo facunda? A.
Facunda erit, si grammaticae regulas servat et auctoritate veterum fulcitur. K.
Qualiter ad auctoritatem priscorum potest oratio nostra pervenire? A.
Legendi sunt auctorum libri eorumque bene dicta memoriae mandanda: quorum
sermone adsueti facti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi
ornate. Neque tamen utendum erit verbis priscis, quibus iam consuetudo nostra
non utitur, nisi raro ornandi causa et parce, sed tamen usitatis plus ornatur
eloquentia. K. An magis ornatur in singulis verbis vel in coniunctione
verborum eloquentia? A. Utrumque; nam et in singulis verbis et in coniunctione
verborum decus orationis constat. K. Si in utrisque constat, de utrisque
dic. A. In singulis verbis duo sunt, quae orationem inlustrant,
aut si sit proprium verbum aut translatum. In propriis illa laus est, ut
abiecta et inconsueta fugiamus, electis et inlustribus utamur, in quibus plenum
quiddam et consonans inesse videatur, in quo consuetudo etiam bene loquendi
valet plurimum. In translatis late patet ornatus, quem genuit necessitas,
inopia coacta et angustiis, post autem delectatio et iocunditas celebravit. Nam
ut vestis frigoris repellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad
ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbis translatio instituta est
inopiae causa, deinde frequentata est delectationis et ornatus. Nam gemmare
vites, luxuriare messem, fluctuare segetes etiam rustici dicunt; quod enim
declarari vix verbo proprio potest, id translato inlustratur. Ea tamen
transferri oportet quae clariorem faciunt rem, ut est horrescit mare et fervet
aestu pelagus. Nonnumquam etiam brevitas translatione conficitur, ut telum manu
fugit; inprudentia enim teli missi propriis verbis exprimi brevius non posset,
et quoniam summa haec laus est verbi translati, ut sensum aperiat. K. An
undecumque licet ducere translationes? A. Nequaquam, sed tantum de
honestis rebus. Nam summopere fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas
eorum animos qui audiunt trahet similitudo, ut dictum est «morte Africani
castratam rem publicam» et «stercus curiae»: in utroque deformis cogitatio
similitudinis. Item non sit maior translatio, quam res postulet, ut «tempestas
litis», aut contra minor, ut «aer tonat, ceu dormiens stertit». Est quoque
pulchra translatio per metonymiam, cum res per auctorem rei significatur, ut
pro bello Martem et pro frugibus Cererem: aut cum virtutes et vitia pro ipsis,
in quibus sunt, appellamus, ut «in quam domum luxuries inrupit et avaritia
penetravit». Est et synechdochica translatio pulchra, cum ex parte totum aut ex
toto partem significamus, ut pro tota domu tecta dicamus aut pro undis mare.
|