K. Qualis oportet verborum esse coniunctio? A.
Decens et conposita et conpacta, ut ne sit hiulca vocalibus, ut «placida aura
adest»: nec aspera consonantibus, ut multum ille luget: nec ab ultima syllaba
prioris verbi sequens verbum incipiat, ut prima mater: ne prima cum ultima
efficiat obscenitatem, ut numerum numquam intellexi. Cavendum quoque est ne
inania verba non rei agendae, sed structurae tantummodo implendae causa
proferantur, et, ut ad summum veniamus, sicut reliquarum rerum fundamentum est
sapientia, ita et in eloquentia quoque; ut enim in vita, ita et in oratione nil
clarius est quam omnia sapienter fieri. Quapropter oratori summopere
praevidendum est, quid sibi deceat et suae conveniat causae, non in sententiis solum,
sed etiam in verbis; non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis
auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem
aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte
orationis, ut vitae, quid deceat considerandum.
|