K. Sed ordo meae interrogationis postulat, ut tua
responsio ad pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae
esse in principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. A.
Pronuntiatio est verborum dignitas vocis sensibus accommodatio et corporis
moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi
Tullii indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et
quamvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum inrisionemque
mereatur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. K. Mihi
nequaquam aliter, sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda
velim ut dicas. A. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio et
corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt quam laboris. Vitia quoque
si quae sunt oris, diligenti cura sunt emendanda: ne verba sint inflata vel
anhelata vel in faucibus frendentia nec oris inanitate resonantia, non aspera frendentibus
dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et aequabiliter et leniter
et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et
unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore
vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio, verum pro locis, rebus,
personis, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate narranda
sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia
miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. Haec
te praecepta ad pronuntiationis laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae
causae fidem efficient.
|