K. Haec, venerande magister, iocunda esse et honesta
fateor mihique multum placabilia: sed, ut video et intellego, iugem
exercitationem et cotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem nisi
continua meditatione et instanti exercitatione non possunt pervenire, sine qua
nullam disciplinam inlustrem esse puto. A. Ita est, domine mi rex, ut
dicis; nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium
magistrorum praecepta superabit. Quamobrem inventio et dispositio et elocutio
et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant;
naturae enim vicem paene obtinet consuetudo. Nam in arte qualibet exercitata
consuetudo confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit.
Quid enim timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque esse sciat multis
tacentibus solum audiri; nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen
causa virtutum est. Discat ab adulescentia non reformidare ante multos loqui,
ut eum nec metus frangat nec ultra modum reverentia retardet, ut, dum omnibus
oratoris sit opibus instructus, animi quoque praestantia et oris fiducia illi
non desit.
|