K. Quapropter, ut mihi videtur, illis sermocinandi ratio, qui causis civilibus
et negotiis saecularibus interesse aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio
habenda est vocis quoque et verborum exercitatio, ut ab ineunte aetate
adsuescat vocis fiducia et verborum copia et decenti corporis motu, ut sine
formidine faciat in publicis quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in
privatis. A. Vere intellegis et optime prosequeris. Nam ut in castris
miles, sic in domo orator debet erudiri, ut quod solus exercuerat, inter multos
facere non formidet. K. Iam quoque necesse esse video, ut domesticus
usus cavere incipiat, quod publicus conventus detrahere possit. Nec enim
inhonestis verbis inter suos uti debet qui honestis inter alienos loqui
desiderat, cum in omni parte vitae honestas pernecessaria est, maxime in
sermonibus, quia fere cuiusque mores sermo probat, nisi tibi, magister, aliud
videatur. A. Mihi vero de hac re nil aliud videri
potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba sint lecta, honesta,
lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie conposita, sine inmoderato
cachinno, clamore nullo prolata. Nam bonus modus est in loquendo, tamquam in
ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus omnia medii
moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quattuor virtutibus, de
quibus ceterae quasi radicibus procedant virtutes, in quibus animae est
nobilitas, vitae dignitas, morum honestas, laus disciplinae. K.
Intellego philosophicum illud proverbium non solum moribus, sed etiam verbis
esse necessarium. A. Quodnam? K. Ne quid nimis. A. Est et
vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est.
Ideo virtutes in medio sunt positae, de quibus tuae venerandae auctoritati
plura dicere potuissem, si non disputatio nostra ad finem festinaret, et si non
superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum
scientia, sed etiam ornat efficientia.
|