K. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum
responsionis claudere, quam mihi nomina et partes quattuor virtutum exponas,
quas radices aliarum esse virtutum dixisti. Paulo ante inter nos constitit,
sermocinationis exercitationem esse necessariam: in quo melius est habendum
sermonis studium quam in virtutum excellentia, quae utrumque et scribentibus et
legentibus multum prodesse valet? A. Prodest, ut dicis, domine mi rex,
sed inter utrumque coartor; nam succinta brevitas pauca postulat et res ardua
plura desiderat. K. Tempera te in utrumque, ne aut prolixitas fastidium
aut brevitas ignorantiam generet. A. Primo sciendum est, quod
quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum
expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et
exsequendae. K. Has ipsas res magnopere velim cognoscere. A. Hae
sunt: virtus, scientia, veritas, amor bonus. K. Numquid non has christiana
relegio adprime laudat? A. Laudat et colit. K. Quid philosophis
cum his? A. Has intellexerunt in natura humana et summo studio
coluerunt. K. Quid tunc distat inter philosophum talem et christianos? A.
Fides et baptismus. K. Prosequere tamen philosophicas definitiones de
virtutibus et primum dic, quae sit ipsa virtus. A. Virtus est animi
habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas. K. Quot habet
partes? A. Quattuor: prudentiam, iustitiam,
fortitudinem, temperantiam.
|