K. Quae est prudentia? A. Rerum et naturarum scientia. K.
Quot habet partes? A. Tres: memoriam, intellegentiam, providentiam. K. Harum quoque definitiones dicito. A.
Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt: intellegentia, per quam
ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid praevidetur ante
quam fiat. K. Iustitiae rationem expone. A. Iustitia est
habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem: in hac divinitatis
cultus et humanitatis iura et aequitas totius vitae conservatur. K. Eius
quoque partes pande. A. Partim illa est ex naturae iure, partim
ex consuetudinis usu. K. Quomodo ex naturae iure? A. Quia
partes illius quaedam naturae vis inserit, ut relegionem, pietatem, gratiam,
vindicationem, observantiam, veritatem. K. De his singulis lucidius
aperi. A. Relegio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam
vocant, curam ceremoniamque affert: pietas, per quam sanguine coniunctis
patriaeque benivolis officium et diligens tribuitur cultus: gratia, in qua amicitiarum
et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur: vindicatio,
per quam vis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est defendendo aut
ulciscendo propulsatur: observantia, per quam homines aliqua dignitate
antecedentes cultu quodam et honore dignantur: veritas, per quam ea quae sunt
aut ante fuerunt aut futura sunt dicuntur. K. Quomodo ex
consuetudinis usu iustitia servatur? A. Ex pacto, pari, iudicato et
lege. K. Plus quaero et de his quoque. A. Pactum est, quod
inter aliquos convenit: par in omnes aequabile est: iudicatum, quod alicuius
magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est: lex est omni populo
scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat.
|