K. Nunc fortitudinem cum suis partibus ut depromas flagito. A.
Fortitudo est magno animo periculorum et laborum perpessio: eius partes sunt
magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. K. Harum rationes
patefac. A. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum
cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio:
fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae
certa cum spe conlocavit: patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum
arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio: perseverantia est in
ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. K. Restat tibi
de temperantia dicere, a qua orta est nobis de virtutibus inquisitio, cuius
proprietatem et partium illius audire expecto. A. Temperantia est
rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et
moderata dominatio: eius partes sunt continentia, clementia, modestia.
Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur
et deprimitur: clementia est, per quam iniuriae et odia miti animo retinentur:
modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu in corporis motibus
ubique honesti cura servatur.
|