K. Honor eximius est coram hominibus haec servanti et laus apud deum.
Sed miror nos christianos, si illi philosophi has virtutes ob illarum tantum
dignitatem vel laudem vitae servaverunt, cur nos ab his in multis devio errore
declinamus, cum haec nunc in fide et caritate observantibus aeternae gloriae ab
ipsa veritate, Christo Iesu, praemia pollicentur. A. Plus miserandi quam mirandi sumus, quia plurimi ex nostris sunt, quos nec
terror poenarum nec gloria praemiorum ad virtutum dignitatem revocat. K.
Agnosco et sine lacrimis non dico multos esse tales, attamen rogo, ut quam
breviter possis edisseras, quomodo hae excellentes virtutes in nostra relegione
christiana intellegendae atque observandae sint. A. Nonne tibi videtur
sapientia esse, qua Deus secundum modulum humanae mentis intellegitur et
timetur et futurum eius creditur iudicium? K. Intellego et assentio
nihil hac sapientia excellentius, et in Iob recolo scriptum: ecce hominis
sapientia pietas, et quid pietas, nisi dei cultus? qui Graece dicitur theosebeia.
A. Bene intellegis et vere, sed quid tibi iustitia videtur esse nisi
caritas Dei eiusque mandatorum observatio? K. Et hoc agnosco, nihil hac
iustitia iustius, immo nullam aliam esse nisi istam. A. Numquid non
fortitudinem esse cernis, qua hostis antiquus vincitur et adversa mundi tolerantur?
K. Cerno equidem nec aliquid hac victoria laudabilius aestimo. A.
An temperantia non est, quae libidinem refrenat, avaritiam reprimit, omnes
animi inpetus sedat et temperat? K. Est et vere est et valde necessaria
omni homini, sed adhuc quaero: ad quem finem harum observatio virtutum spectat?
A. Ut diligatur Deus et proximus, an aliud aestimas? K.
Nil equidem aliud, sed quam breve auditu est, tam factu difficile et arduum. A.
Quid facilius est quam amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores
flagrantes, tactus iocundos, honores et felicitates saeculi? Haecine amare
facile est animae, quae velut volatilis umbra recedunt, et Deum non amare, qui
est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna flagrantia,
aeterna iocunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas? maxime cum divinae
scripturae nil aliud nobiscum agant, nisi ut diligamus Deum et dominum nostrum
ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et proximum nostrum tamquam
nosmet ipsos. Nam promissum habemus ab
illo, qui fallere ignorat. Iugum, inquit, meum suave est et onus meum
leve. Laboriosior est enim huius mundi amor quam Christi; quod enim in illo
anima quaerit, non invenit, id est felicitatem et aeternitatem, quoniam haec
infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit vel ab amante
deseritur: teneat igitur anima ordinem suum. K. Quis est ordo animae? A.
Ut diligat quod superius est, id est Deum, et regat quod inferius est, id est
corpus, et socias animas dilectione nutriat et foveat; his enim sacrificiis
purgata atque exonerata anima ab hac laboriosa vita et aerumnosa revolabit ad
quietem et intrabit in gaudium domini sui. K. Magnum quendam
virum et vere beatum praedicas, o magister. A. Magnum te faciat Deus et
vere beatum, domine mi rex, et in hac virtutum quadriga, de qua paulo ante
egimus, ad caelestis regni arcem geminis dilectionis pennis saeculum hoc nequam
transvolare concedat. K. Fiat, fiat gratia divina donante. A.
Sermo iste noster, qui de volubili civilium quaestionum ingenio initium habuit,
hunc aeternae stabilitatis habeat finem, ne aliquis nos incassum tantum
disputandi itineris peregisse contendat. K. Quis est qui nos frustra
sermocinari audeat dicere, si aut honestarum est saeculi scrutator curiosus
artium aut excellentium scrutator virtutum? Nam me, ut fateor, ad has
inquisitiones scientiae amor adduxit, et tibi gratiam habeo quod inquisita non
negasti, ac ideo hanc tuarum responsionum benivolentiam probo et studiosis
profuturam esse arbitror, si modo macula livoris legentem non corrumpit.
|