K. Primum mihi, magister, huius artis vel studii initium pande. A.
Pandam penes auctoritatem veterum. Nam fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in
agris homines passim bestiarum more vagabantur, nec ratione animi quicquam, sed
pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani
officii ratio colebatur, sed caeca et temeraria dominatrix cupiditas ad se
explendam corporis viribus abutebatur. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir
et sapiens, cognovit quae materia et quanta ad maximas res oportunitas animis
inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo eam meliorem
reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos
ratione quadam conpulit in unum locum et congregavit et eos in unam quamque rem
inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde
propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus
mites reddidit ac mansuetos. Ac mihi
quidem videtur, domine mi rex, hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere
potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes
vitae traduceret.
|