K. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus
versatur, necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae
voluissem scire exemplisque mihi monstrari. A. Ars rhetorica in tribus
versatur generibus, id est demonstrativo, deliberativo et iudiciali.
Demonstrativum genus, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel
vituperationem, ut in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit dominus ad Abel
et ad munera eius, ad Cain autem et munera eius non respexit. Deliberativum est
in suasione et dissuasione, ut in Regum legitur, quomodo Achitophel suasit
David citius perdere, et quomodo Chusai dissuasit consilium eius, ut regem
salvaret. Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in actibus
legimus Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum
accusabant apud Felicem praesidem, et quomodo Paulus se defendebat apud eundem
praesidem. Nam in iudiciis saepius quid aequum sit quaeritur, in demonstratione
quid honestum sit intellegitur, in deliberatione quid honestum et utile sit
consideratur.
|