K. Loci controversiarum quot sunt? A. Loci
controversiarum, quos rhetores status causarum appellant, id est, ubi quaestio
consistit et primum non convenerit inter partes, sunt rationales aut legales. K.
Quot sunt rationales? A. Quattuor, id est facti aut nominis aut
qualitatis aut translationis. K. Singulorum exempla profer. A.
Prima est facti ipsius controversia, ut est: «fecisti, non feci»; et haec prima
controversia, quae in facto constat, dicitur coniecturalis constitutio, quia
coniecturis exploranda res est, si fecisset an non. Aut cum de facto convenit
inter litigatores, tum saepe nominis controversiam introducunt, quia accusator
augere crimen ex nomine nititur et defensor minuere: ut si quis sacrum ex
privato subripuerit, utrum fur sit nominandus an sacrilegus. Defensor vult
furem esse, quia fur quadruplum solvat, accusator sacrilegum, quia sacrilegus
capite plectitur: et haec constitutio definitiva dicitur, quia quid sit fur et
quid sacrilegus definiendum ratione et videndum, in cuius definitionem cadat
qui sacrum de privato loco subripuit. Si vero inter accusatorem et defensorem
convenit de facto et de nomine facti, tum quaerenda est aestimatio facti, id
est quale sit factum, iustum an iniustum, utile an inutile: et haec constitutio
generalis dicitur, cuius exemplum est: Quidam dux Romanus cum obsideretur ab
inimicis nec ullo modo evadere potuisset, pactus est cum hostibus ut arma
daret; armis vero datis salvum eduxit exercitum: accusatur a quibusdam reus
esse maiestatis. Hic de facto et de facti nomine convenit inter ambas
partes, sed quale sit factum quaeritur hoc modo, utrum satius esset amittere
milites an ad hanc conditionem turpissimam venire: cuius constitutionis plures
sunt partes, de quibus post dicemus. In quarta constitutione, quam translativam
nominamus, quaeritur, an facere rem debeat qui fecit, aut eo tempore, vel eo
modo, vel in eo loco, aut cum illis cum quibus fecit: ut si Orestes accusetur
Clytaemnestram matrem suam occidisse: non iuste filium occidisse matrem, licet
illa occidisset Agamemnonem patrem suum regem Graecorum. Hic quaeri debet per translationem, si iuste
fecisset an non.
|