K. Sed legales nunc constitutiones exemplis confirma. A.
Considerandum est, sicut iam dixi, in ratione an in scripto sit controversia.
Nam scripti controversia est ea, quae ex scripta lege nascitur, hoc modo: Lex:
«qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittant, et eorum sint
onera et navis qui remanserint in ea». Duo quidam cum in alto navigarent, cum
alterius navis et alterius onus esset, naufragum quendam natantem misericordia
moti sustulerunt in navem. Postea [cum] aliquanto plus ipsos quoque tempestas
vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator
esset, in scapham confugeret, quae religata navi cohaerebat (et inde quantum
potuit navi opitulabatur), ille autem, cuius merces erant, in gladium ibidem in
navi occumberet; naufragus vero ad gubernacula accessit, navem regebat. Sedata tempestate navis in portum
pervehitur. Ille, qui in gladium incubuerat, leviter saucius ex vulnere
recreatus est. Navem cum onere horum trium iuxta scriptam legem quisque suam
dixit. Et hic ex scripto quaestio nascitur, cuius sit navis, definitionibus
adhibitis, quid sit relinquere navem et quid sit remanere in navi. Item
ambiguitas saepe in scripta lege facit quaestionem, hoc modo: Meretrix coronam
ne habeat; si habeat, publicetur. Hic ambiguitas in scripto est, an meretrix
vel corona publicanda sit. Ex
contrariis quoque saepe legibus nascitur quaestio, dum de una re alia lex
aliter cavet, aliter et altera. Lex: «qui tyrannum occiderit, rem quam volet
praemii loco a magistratu roget, et accipiet». Altera: «tyranno occiso quinque
quoque eius proximos cognatione magistratus occidito». Alexandrum, qui in
Thessalia tyrannidem occupaverat, Thebe uxor sua noctu occidit. Haec filium
suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege
occidi puerum dicant oportere: sunt qui dicant oportere reddi matri praemii
loco. Res in iudicio est. Et hic considerandum est, quae lex ad maiorem
utilitatem pertineat, et quae prius esset scripta, et quos quaeque habuisset
legislatores. Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis
ipsis quae scripta sunt utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet,
omnem adiungit dictionem, ut: lex aperire noctu portas vetat. Quidam aperit et
amicos in oppidum accipit, ne ab hostibus opprimerentur, si foris mansissent.
Accusator solam intendit litteram, defensor sententiam: scriptorem legis pro
inimicis claudi, non pro amicis iussisse portas oppidi. Fiunt per
ratiocinationem vel definitionem legis quaestiones, dum alia ratione alter
scriptum interpretari nititur, alia alter, vel si diverso modo scriptoris
sententiam conantur definire; et eiusmodi, ut dixi, ex scripto fiunt
quaestiones.
|