K. De generali constitutione prius dixisti, quod plures partes
haberet: illas rogo ut pandas mihi, magister, exemplisque confirmes per
singulas, me tacente et probante. A. Faciam; illa enim controversia,
quae quaerit quale illud factum sit, quod reo obicitur, constitutio generalis
vocatur, et habet partes duas, iuridicialem et negotialem. Negotialis est, in qua quid iuris sit ex civili
more et aequitate consideratur, cui diligentiae praesunt iudices, et habet in
se inplicatam controversiam civilis iuris, hoc modo: Quidam dum filium non
habuit, pupillum sibi fecit heredem. Sed pupillus ante mortuus est, quam
hereditas in eius venisset potestatem. Fit controversia a secundis heredibus
patris: nostra est possessio. Intentio est propinquorum pupilli: «nostra est
pecunia, de qua testatus non est propinquus noster»: depulsio est: «immo
nostra, qui heredes testamento patris sumus»: quaestio est, utrorum sit:
ratio: «pupillo enim pater testamentum scripsit, quare quae eius sunt, nostra
fiant necesse est»: infirmatio rationis: «immo pater sibi scripsit secundum
heredem, non pupillo: quare testamento illius vestra esse non potest
hereditas»: iudicatio: possitne quisquam de filii pupilli re testari; an
heredes secundi ipsius patris familias, non filii quoque eius pupilli heredes
sint.
|