Iuridicialis est, in qua aequi et
iniqui et praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, absoluta
et adsumptiva: absoluta, quae in se continet iuris et iniuriae quaestionem, hoc
modo. Cum Thebani Lacedaemonios bello superavissent et fere mos esset Grais,
cum inter se bellum gessissent, ut ii qui vicissent tropheum aliquod in finibus
statuerent, victoriae modo in praesentiam declarandae causa, non ut in
perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropheum. Accusantur apud
commune Graeciae concilium. Intentio est «non oportuit»: depulsio est
«oportuit»: quaestio est «oportueritne»: ratio est: «eam enim ex bello gloriam
virtute peperimus: ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquerentur,
statuimus tropheum»: infirmatio est: «at tamen aeternum inimicitiarum
monumentum Graios de Grais statuere non oportet»: iudicatio est: cum summae
virtutis celebrandae causa Grai de Grais aeternum inimicitiarum monumentum
statuerunt, recte an non fecerint? Adsumptiva est, cum ipsum factum probari non
potest, sed aliquo foris adsumpto argumento defenditur. Cuius partes sunt
quattuor, conparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.
|