Conparatio est, cum aliud aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod
ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum, ut in illo exemplo, quod
paulo ante posuimus. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto
evadere potuit nisi pacaret ut hostibus arma daret: armis datis milites
conservavit, sed post accusatur maiestatis. Intentio est «non oportuit arma relinquere»: depulsio est oportuit:
quaestio est «oportueritne»: ratio est: «milites enim omnes perissent, si hoc
non fecissem»: infirmatio est «non ideo fecisti». Ex quibus iudicatio est,
perissentne, et ideone fecisset. Conparatio, an melius esset ad hanc
turpissimam conditionem venire, vel milites perire. Relatio criminis est, cum
reus id quod arguitur confessus alterius se inductum peccato iure fecisse
demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius occisis tribus Curiatiis et
duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam
de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem
Curiati cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit; accusatur.
Intentio est: «iniuria sororem occidisti»: depulsio «iure occidi»: quaestio est
«iurene occiderit»: ratio est: «illa enim hostium mortem lugebat, fratrum
neglegebat, me et populum Romanum vicisse moleste ferebat»: infirmatio est:
«tamen a fratre indamnatam sororem necari non oportuit». Ex quo iudicatio fit:
cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et publicae rei
victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam occidi?
|