Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur,
in alium aut in aliud crimen demovetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum
res ipsa removetur; causae remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam
legarunt Athenas: legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari, non
dederant: legati profecti non sunt, accusantur. Intentio «proficisci oportuit»:
depulsio est «non oportuit»: quaestio est «oportueritne»: ratio est: «sumptus
enim, qui de publico dari solet, his ab quaestore non est datus»: infirmatio
est: «vos tamen id, quod publici vobis erat negotii datum, conficere
oportebat»: iudicatio est: «cum his, qui legati erant, sumptus qui debebatur ex
publico non daretur, oportueritne eos conficere nilominus legationem. Ipsius
autem rei fit remotio, cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad
officium suum reus pertinuisse, nec si quod in eo sit delictum, sibi adtribui
oportere. Id causae genus est huiusmodi: In eo foedere, quod factum est quondam
cum Samnitibus, quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris,
foedere autem ab senatu improbato et imperatore Samnitibus dedito, quidam in
senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere. Intentio est, dedi
oportere: depulsio est «non oportet»: quaestio est «oporteatne»: ratio «non
enim meum fuit officium nec mea potestas, cum id aetatis non habui et privatus
essem, et summa cum auctoritate et potestate imperator mandavit, qui videret ut
satis honestum foedus feriretur». Infirmatio est: «At enim, quoniam particeps
tu factus es in turpissimo foedere summae relegionis, dedi te convenit».
Iudicatio est: cum is, qui potestatis nil habuerit, iussu imperatoris in
foedere et in tanta religione interfuerit, dedendus sit hostibus necne. Hoc
genus causae cum superiore differt, quod in illo concedit se reus oportuisse
facere id quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini eam
causam attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento: in hoc autem non
accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed monstrare eam rem
nihil ad se nec ad suam potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut
pertinere.
|