K. Qualiter accusator vel defensor inpulsione seu
ratiocinatione uti debet? A. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid
factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque
verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris,
quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua
inpulsum aliquem id fecisse dicet, ut non mirum videatur, si quod ad facinus
tali perturbatione commotus animus accesserit, et exemplis confirmare ante
actis, qui simili inpulsu aliquid simile commiserunt. Cum autem non inpulsione,
verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus
aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit quam maxime, ut: si
gloriae causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis,
si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod
causae prodesse dicet, id summe augere debebit. Defensor autem ex contrario
primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet, aut si fuisse concedet, extenuabit
et parvulam quandam fuisse demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi facta
nasci docebit. Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum
nullum fuisse aut parvum aut aliis maius esse, aut nihilo sibi maius quam
aliis: aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit
illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod
acciderit, aut cum illo periculo, quod subeatur, conparandum. Qui omnes loci
similiter in incommodi quoque vitatione tractabuntur.
|