K. Quid est exordium? A. Oratio animum auditoris idonee
conparans ad reliquam dictionem. K. Quomodo hoc
efficitur? A. Primo ut benivolum, attentum, docilem efficias auditorem. K.
Ut mihi videtur, hoc summe curandum est, ut benivolus, attentus, docilis
efficiatur auditor: sed quonam modo hoc idem effici possit, velim scire. A. Quattuor ex locis benivolentia conparatur, ab
nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. Ab nostra, si de nostris
factis et officiis sine arrogantia dicemus, si crimina inlata et aliquas minus
honestas suspiciones iniectas diluemus, si quae incommoda acciderint aut quae
instent difficultates proferemus, si prece et obsecratione humili ac supplici utemur.
Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in
contemptum adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe,
crudeliter, malitiose factum proferetur: in invidiam, si vis eorum, potentia,
divitiae, cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus arrogans et
intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere: in
contemptum adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum
studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter,
sapienter, mansuete gestae proferentur, ut nequaquam assentatio nimia
significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et
auctoritatis expectatio sit ostenditur: a rebus, si nostram causam laudando
extollemus, aliorum causam per contemptum deprimemus. Attentos autem faciemus,
si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut
ad omnes aut ad eos qui audiant aut ad aliquos inlustres homines aut ad deos
immortales aut ad summam rei publicae pertinere, et si pollicebimur nos brevi
nostram causam demonstraturos, atque exponemus iudicationem aut iudicationes,
si plures erunt. Dociles auditores faciemus, si aperte ac breviter summam
causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Sed qui bene exordiri
volet, primo necesse est ut suae causae genus diligenter agnoscat.
|