K. Quot sunt causarum genera? A. Quinque: honestum,
admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim
sine oratione nostra favet auditoris animus: admirabile, a quo est alienatus
animus eorum qui audituri sunt: humile, quod neglegitur ab auditore et non
magnopere attendendum videtur: anceps, in quo aut iudicatio dubia est, aut
causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et
offensionem: obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad
cognoscendum negotiis causa est implicata. K. An semper perspicue
exordiri debet orator? A. Aliquando perspicue, aliquando per
circuitionem. Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut in
honesto genere causae est: illa vero, quae per circuitionem fit, clam subit
animum auditoris, ut in humili, ancipiti vel obscuro causae genere faciendum
est. Sed hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis plurimum
debet habere et omnino omnia quae ad dignitatem pertinent, ostentationis vero
et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam artificiosae
diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem et oratori adimit
auctoritatem.
|