K. Ecce habeo quo modo exordiri debeat causa, nunc
narrationis textum expone. A. Narratio est rerum gestarum aut ut
gestarum expositio, quae tria debet habere, id est ut brevis, ut aperta, ut
probabilis sit. Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab
ultimo repetetur, et si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non
dicentur; nam saepe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum
sit factum: et si non longius quam opus est in narrando procedetur, et si
nullam in rem aliam transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo
quod dictum sit, id quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod
obest, verum etiam id quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus
rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta
autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum
exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae
erunt aut ut potuisse geri videbantur. Hic erit considerandum, ne quid
perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur.
Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent apparere in
veritate, si personarum dignitates servabuntur, si causae factorum exstabunt,
si fuisse facilitates faciundi videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis,
si locus oportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si
res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient
opinionem accommodabitur.
|