K. Ordo deposcit ut de partitione dicas. A.
Dicam. Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte
habita perspicuam et inlustrem totam orationem efficit. Quae duas habet partes:
una pars est, quae quid cum adversariis conveniat et quid in controversia
relinquatur ostendit, ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum
debeat habere occupatum: altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi,
breviter expositio ponitur distributa, ex qua conficitur, ut certas animo res
teneat auditor; nam et haec pars habere debet brevitatem, absolutionem,
paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum:
absolutio est, per quam omnia quae incidunt in causam genera, de quibus
dicendum est, amplectimur in partitione: paucitas est, quae eas res tantum
ponit in partitione, quae necessarie sunt dicendae iterum, et ne plura quam
satis est demonstraturos nos dicamus, hoc modo: «ostendam adversarios quod
arguamus et potuisse facere et voluisse et fecisse», cum fecisse satis est
ostendere.
|