K. Etsi brevitati studeas, tamen haec plenius
desidero. A. Ex nomine fit argumentum hoc modo, ut si dicamus idcirco
aliquem Callidum vocari, quod sit temerario et repentino consilio, ut sacrae
scripturae quoque utamur exemplo. Nam Esau de fratre suo Jacob dicit: recte
vocatur nomen eius Jacob, id est subplantator: en altera vice subplantavit me. In
natura sexus, natio, patria, cognatio, aetas consideratur: in sexu vir an
mulier: in natione Graecus an barbarus: in patria Atheniensis an Romanus: in
cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis sit: in aetate puer an
adulescens, natu grandior an senex. Item saepe ex commodis vel incommodis
naturae coniectura sumenda est hoc modo: valens an inbecillis, longus an brevis,
formosus an deformis, velox an tardus, acutus an hebes, memor an obliviosus,
dolosus an simplex. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum quemadmodum
et apud quos et a quibus educatus sit et eruditus quaeritur, et quibuscum vivat
et qua ratione vitae et quo more domestico vivat. Et ex fortuna saepe
argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an
ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut
futurus sit consideratur, aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae
esse adtributa intelleguntur. Habitus
autem in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit,
quo in genere est virtus, scientia et quae contraria sunt: res ipsa et causa
posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis
quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia,
molestia, propterea quod et ipsorum vis intellegitur, et quae res harum aliquam
rem consequantur faciles cognitu sunt. Studium autem quoniam est assidua et
vehemens aliqua ad rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo
ducitur argumentatio, prout res ipsa in causa desiderabit. Item ex consilio
sumitur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciundi non faciundive
excogitata ratio. Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus
considerabuntur: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit, et quid
faciat, quid ipsi accidat, quid dicat, aut quid facturus, quid ipsi casurum
sit, qua sit usurus oratione. Ex quibus facile erit videndum, quid afferant ad
confirmandam coniecturam suspicionis.
|