K. Sunt haec loca accusatori seu defensori communia?
A. Fiunt secundum utriusque causae commodum. K. Quo modo? A.
Nam accusator eius vitam ante actam, quem arguit, vel protervam eius naturam
seu studia malitiosa vel mores inprobos vel facta cruenta improbare debebit et
ostendere, si potuerit, si in quo pari ante peccato convictus sit, et quam
turpis aut cupidus aut petulans aut cruentus esset, ut mirandum non sit talem
hominem ad tale facinus proruisse. Quantum enim de honestate et
auctoritate eius qui arguitur detractum erit, tantum erit de facultate totius
eius defensionis inminutum. Si nullo
ante acto peccato reus infamari poterit, hortandi sunt iudices, non veterem
famam hominis, sed novum facinus esse iudicandum. Nam ante celatum esse qualis
esset, nunc autem manifestum esse: quare hanc rem ex superiori vita non debere
considerari, sed superiorem vitam ex hac turpitudine improbari. K. Si haec
omnia accusator reo ingerit, quis locus defensionis relinquitur ei? A.
Relinquitur defensionis idoneus locus; saepe enim uno protegente scuto multa
nocentis repelluntur spicula. Defensor primo, si potuerit, debebit eius vitam
honestissimam, fidelissimam demonstrare, aut in rem publicam aut in parentes,
cognatos, amicos, et eius bene gesta fideliter ac fortiter si quae sunt
proferenda; et miserum esse tam insignia bona tam parvo reatu obscurari. Nec
hoc ipsum aliqua cupiditate vel malitia seu infidelitate perpetrasse, sed casu
et ignorantia aut alterius suggestione fecisse, nullumque patriae profectibus
vel pietati parentum vel dignitati morum studere velle, si quolibet parvo vel
levi reatu priora bona adnullenda sunt. Et hoc optimis viris esse
perniciosum, ut malitiosus quilibet bonos insimulare audeat. Sin autem in ante acta vita aliquae turpitudines
erunt, has eum aut inprudentiae necessitudine aut adulescentiae persuasione
perpetrasse, aut aliquorum invidia fictas aut falsa opinione inlatas esse
dicendum erit. Si vero nullo modo vitae turpitudo aut infamia leniri potest
oratione, negare oportebit de vita eius et de moribus quaerere, sed de uno
crimine, de quo arguatur, quare ante actis omissis illud quod instat agi
oportere.
|