K. Commemorasti locos argumentorum et confirmationum, sed ipsa
argumentatio, ut reor, nequaquam uniformis esse potest. A. Non
uniformis, sed omnis argumentatio, quae ex his locis quos commemoravimus
conficitur, aut probabilis aut necessaria debet esse. Necessaria sunt quae aliter fieri non possunt, ut
«si peperit, concubuit cum viro». Haec vero per conplexionem seu per
enumerationem vel simplicem conclusionem fiunt: per conplexionemn, in qua utrum
concesseris reprehenditur ad hunc modum: «si inprobus est, cur tueris? si
probus, cur accusas?» Per enumerationem, in qua pluribus rebus inductis una
necessario confirmatur, hoc pacto: «necesse aut inimicitiarum causa ab hoc esse
hunc occisum aut metus aut spei aut alicuius amici causa, et si horum nihil
est, relinquitur ab hoc non esse occisum; nam frustra homo occidi non potest».
Per simiplicem conclusionem hoc modo: «si vos me istuc eo tempore dicitis
fecisse, ego eo tempore trans mare fui; ideo id quod vos dicitis, non modo non
feci, sed ne potui quidem facere. K. Haec, ut intellego, omnino
necessaria sunt, sed et, ut video, diligenter videndum, ne quo pacto hoc genus
argumentationis refelli possit. A. Est, ut intellegis.
|