A. Inductio est oratio, quae per certas res quaedam incerta probat et
nolentem ducit in assensionem. K. Hoc mirum videtur, si facere potest,
ut nolens consentiat. A. Audies et forte exemplo credis. Nam philosophus
quidam cum Xenophonte quodam et eius uxore iniit disputationem, et primum cum
uxore sermonem instituit. «Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua
melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis? Illud, inquit.
Quid si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu
habes, tuumne an illius malis? Respondit,
illius vero. Age, inquit, quid si virum meliorem habeat, quam tu habes,
utrumne tuum virum malis an illius?» Hic mulier erubuit. Philosophus autem
sermonem cum Xenophonte instituit. «Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus
equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius? Illius,
inquit. Quid, si fundum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum
habere malis? Illum, inquit, meliorem scilicet. Quid, si uxorem meliorem
habeat, quam tu habes, utram malis?» Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit.
Post philosophus: «Quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non
respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque cogitet.
Nam et tu, mulier, optimum virum vis habere, et tu, Xenophon, uxorem
lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque
femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optimum putabitis esse,
maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et haec quam
optimo viro nupta sit». Hic rebus non dubiis dubia probavit propter
similitudinem inductionis. Quod si quis separatim quaereret, forte non
concederetur. K. Iste philosophus non fuit evangelicus. A. Non
fuit evangelicus, sed rhetoricus. K. Cur credimus ei? A. Ille
secutus est suam artem. K. Quid ad haec? sequamur et nos nostram? A. Sequere quae velis, sequar te sequentem. K.
Qualis debet esse illa inductio? A. Similis semper ei rei, cuius causa
inducitur. K. An lucida vel obscura? A. Videndum est diligenti
cura, ut non intellegat adversarius, quo spectent illae primae inductiones et
ad quem finem sint perventurae; nam qui videt, aut tacendo aut negando non
sinit longius ire interrogationem. K. Si negat? A. Ostendenda est
similitudo earum, quae ante concessae sunt. K. Si tacet? A. Iam
elicienda est responsio aut, quia taciturnitas imitatur confessionem,
concludenda est argumentatio, sicut in concessis.
|