K. Quomodo per ratiocinationem confirmanda est
argumentatio? A. Illa enim fit propositione, adprobatione vel
adsumptione et conclusione. K. Planiora haec exemplo quolibet fac. A.
Propositio est, ut: «melius accurantur quae consilio geruntur quam quae sine
consilio administrantur». Adprobatio est: «domus ea, quae ratione et consilio
regitur, omnibus rebus est instructior quam ea, quae sine ratione et consilio
administratur». Adsumptio est: «Nil autem omnium melius quam omnis mundus
administratur». Hic altera probatio
inducitur: «nam signorum ortus et occasus et annuae frugum, temporum et dierum
mutationes satis mirabili ordine et certa vicissitudine disponuntur, quae signa
sunt magno consilio mundum regi». Tum spectata conclusio proferenda est hoc
modo: «quodsi melius geruntur ea, quae consilio quam quae sine consilio administrantur,
nil autem omnium rerum melius administratur quam totus mundus, consilio igitur
mundus administratur». Hoc argumentum adversus eos valet, qui dicunt mundum
casu agi, non consilio regi. K. Quid stultius est, quam hoc
putari? A. Stultus stulta aestimat, cui tamen iuxta
Salomonem respondendum est, ne sibi sapiens videatur.
|