K. Recolo te, magister, inter orationis partes reprehensionem
nominasse, sed tantam confirmationum seriem audivi, ut vix videatur
reprehensori aliquis locus relictus, quo possit infirmare confirmatam his
argumentis causam. A. Relinquitur ei locus infirmandi, sed non
nos de ea debemus laborare: paene omnis causa in se ipsa habet loca confirmandi
et loca reprehendendi. K. Suspensus sum tamen, quid de ea velis
dicere. A. Dicam, et breviter dicam. Reprehensio
est, per quam argumentando adversariorum confirmatio aut infirmatur aut
tollitur. Haec autem isdem ex locis sumitur, quibus et confirmatio, quia omnis
res paene unde confirmari potest, inde et infirmari potest; quod sic evenit, si
aut falsum est unde conponitur confirmatio, hoc modo: «non potest sapiens esse,
qui pecuniam neglexerit» multi sapientes pecuniam neglexerunt: aut commune,
quod nihilo minus ab adversariis potest dici hoc modo: «idcirco, iudices, quia
veram causam habebam, breviter peroravi»: aut leve est: «si in mentem non
venisset, non commisisset»: aut remotum et longius incipit quam satis est: «Si
Scipio Tiberio Graccho filiam suam Corneliam non dedisset, haec seditio a
filiis eorum in populo non accidisset: quare Scipioni hoc malum deputandum
est». Aut offensum est, id est quod eorum qui audiunt laedit voluntatem, ut si
forte ante avarum accuses pecuniae amorem: aut adversarium, id est quod tuae
causae officit, ut si, cum milites tuos hortari debeas, copias hostium
et fortitudinem laudes. Item conplexio reprehenditur, si converti potest hoc
modo: «nam si veretur, non est accusandus, quia probus est: si vero non
veretur, scit se innocentem esse, et ideo non est accusandus». Hic vereri eum
sive non vereri dicas, hoc putat concedendum, ut neges accusandum esse: quod
conversione sic reprehenditur: «immo accusandus est, si veretur, testatus se
innocentem non esse: si vero non veretur, probus non est ac ideo accusandus
est.» Item enumeratio reprehenditur, si praeteritur quiddam in enumeratione,
hoc modo: «quia habes equum istum, aut emisti eum aut hereditate tibi evenit
aut munere datus est tibi aut, si horum nihil est, subripueris eum necesse
est». Quod hoc modo reprehenditur, si dici potest ex hostibus esse captum. His
et aliis multis modis reprehendi possunt argumentationes, qui summo studio
cavendi sunt oratori magis quam mihi propter brevitatem explanandi.
|