K. Bene intellego de eiusmodi oratione posse animos audientium
ad indignationem instigari. A. Nam, ut dixi, ex his
argumentationibus, quae ex personis aut ex negotiis veniunt, amplificationes et
indignationes nasci possunt. K. Possunt, ut certum teneo: sed quid sit
conquestio et quid efficiat et quomodo sit perficienda edicito. A.
Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum
auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quae multis modis fit, ut
quae commoda perdiderit et in quibus incommodis sit, ut in morte filii amor, spes,
solacium, educatio, item quanta bona fecisset ei, qui tanta mala fecisset sibi;
item quam turpes res et inliberales adversarius profert; item quam miserum
vobis videretur, o iudices, si adfuissetis; item, dum bona speravi, venerunt
mihi mala. Item infirmitatis infelicitas conqueritur, item disiunctio amici,
parentis, filii, fratris, uxoris et suavium personarum; item quod male
tractetur ab eis, a quibus non conveniat, amicis, servis; item quam misericors
essem in illum. Nam gravitas sermonis et auctoritas plus proficit saepe
ad misericordiam quam humilitas et obsecratio. Sed nunc habes de prima et
maxima parte rhetoricae artis, id est inventione: iam transeamus ad alias
partes.
|