Contra beatum Bernardum,
Claraevallensem abbatem, et alios qui condemnaverunt
Petrum Abaelardum.
Ut rideas,
lector, videas: imo videas, ut irrideas quae ridicula tibi occurrent. Et
quemadmodum ipse Berengarius te monet in epist. seq., si quid
in personam hominis Dei (Bernardi scilicet abbatis Clar.) dixit, joco legas,
non serio.
Scriptorum
tuorum exemplaria, Bernarde, celebris circumquaque fama divulgat. Nec mirum
scripta tua in famae pulpito collocari, cum constet ea, qualiacunque sint, a
majoribus hujus temporis approbari. Mirantur homines in te,
liberalium disciplinarum ignaro, tantam ubertatem facundiae, quia emissiones
tuae jam cooperuerunt universam superficiem terrae. Quibus est
divinitus respondendum, quia Magna opera Domini [Psal. CX]; et: Haec est mutatio dexterae
Excelsi [Psal. LXXVI]. Sed nihil est cur admiratione percelli debeant. Imo
magis mirandum esset te eloquii urgeri siccitate, quoniam audivimus a primis
fere adolescentiae rudimentis cantiunculas mimicas et urbanos modulos
fictitasse. Neque certe in incerto loquimur opinionis,
sed testis est alumna tui patria nostri sermonis. Nonne id etiam tuae
memoriae altius est insignitum, quod fratres tuos rhythmico certamine acutaeque
inventionis versutia semper exsuperare contendebas? Cui gravis et peracerba
videbatur injuria reperire aliquem qui pari
responderet protervia. Possem aliqua de nugis tuis huic
opusculo ex testium probabilium astipulatione inserere, sed vereor paginam
foedi commenti interpositione interpolari. Caeterum cunctis nota teste
non indigent. Illum itaque commentandi et nugandi usum ad
divinum saepe instrumentum accersis; et astruunt imperiti graviter et granditer
dictum, quod ubertim et eloquenter effutis. Sed non sic esse ratio necessaria
convincit. Frequenter enim veritas absolute et illepide
profertur, et falsitas plausibilis eloquii comitate commendatur. Similesque sunt, ut ait Augustinus,
simplicitas dicendi et eloquentia vasis rusticanis et urbanis; falsitas vero et
veritas, ferculis vilibus et pretiosis. Utraque autem fercula utrisque possunt
vasis ministrari. Neque hoc ideo dixerim, ut te notabilem et suspectum reddam, sed
ut veritatem non in omnium facundia esse simpliciter astruam. Sed super hoc
hactenus; ad reliqua potius transeamus. Jamdudum sanctitudinis tuae odorem ales
per orbem fama dispersit, praeconizavit merita, miracula declamavit. Felicia
jactabamus moderna saecula tam corusci sideris venustata nitore, mundumque jam
debitum perditioni tuis meritis subsistere putabamus. Sperabamus in linguae
tuae arbitrio coeli sitam clementiam, aeris temperiem, ubertatem terrae,
fructuum benedictionem. Caput tuum nubes tangebat; et juxta vulgare proverbium,
rami tui umbras montium transcendebat. Sic diu vixisti, sic Ecclesiam castis
institutionibus informasti, ut ad semicinctia tua rugire daemones autumaremus,
et beatulos nos tanto gloriaremur patrono.
Nunc, proh dolor! patuit quod
latebat, et colubri soporati tandem aculeos suscitasti. Omissis omnibus, Petrum
Abaelardum quasi signum ad sagittam posuisti, in quem acerbitatis tuae virus
evomeres, quem de terra viventium tolleres, quem inter mortuos collocares. Corrogatis
undecunque episcopis eum in Senonensi concilio haereticum pronuntiasti, ab
utero matris Ecclesiae velut aborsum praecidisti. In via
Christi ambulantem, tanquam sicarius de occulto prodiens, tunica inconsutili
spoliasti. Concionabaris ad populum, ut orationem
funderet ad Deum pro eo; interius autem disponebas eum proscribendum ab orbe
Christiano. Quid vulgus faceret? quid vulgus oraret,
cum pro quo esset orandum nesciret? Tu vir Dei, qui
miracula feceras, qui ad pedes Jesu cum Maria sedebas [Luc. X]; qui conservabas
omnia verba haec in corde tuo [Luc. II], purissimum sacrae
orationis thus coram supernis obtutibus adolere deberes, ut reus tuus Petrus
resipisceret, et talis efficeretur quem nulla suspicio inquinaret. Sed
forsitan malebas talem, in quo reprehensionis idoneam nanciscereris occasionem.
Denique post prandium allatus est liber Petri, et cuidam
praeceptum est ut voce clamosa Petri opuscula personaret. At ille et Petri odio animatus, et vitis germine
irrigatus, non illius qui dixit: Ego sum vitis vera [Joan. XV], sed
illius qui patriarcham nudum stravit in area [Gen. IX], sonorius quam
postulatum fuerat exclamavit. Post aliqua pontifices insultare, pedem
pedi applaudere, ridere, nugari conspiceres, ut facile quilibet judicaret illos
non Christo vota persolvere, sed Baccho. Inter haec salutantur scyphi, pocula
celebrantur, laudantur vina, pontificum guttura irrigantur. Tunc aliquis
Horatiano sale ludere posset:
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.
Nam illud, quod idem poeta in alio carmine promit,
Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus . . . . .
ibi memoriter gerebatur. Quanto salubrius audiretur
suavis poetae Galli sententia luculentis admodum versibus vigilata. Ait enim
Vina probo si pota modo, debentque probari
Si non pota modo, vina venena puto.
Sed lethaei potio succi pontificum corda jam sepelierat. Ecce, inquit
satiricus;
. . . . . . inter
pocula quaerunt
Pontifices saturi quid dia poemata narrent.
Denique cum aliquid subtile divinumque sonabat, quod
auribus pontificalibus erat insolitum, audientes omnes dissecabantur cordibus
suis, et stridebant dentibus in Petrum. Et oculos talpae habentes in
philosophum: Hoc, inquiunt, sineremus vivere monstrum? Moventesque
caput quasi Judaei, Vah, inquiunt, ecce qui destruit templum Dei
[Matth. XXVII]. Sic judicant verba luminis caeci, sic
virum sobrium damnant ebrii, sic contra organum Trinitatis disserunt calices
facundi. Sic contra simplicem disputant cornuti. Sic sanctum canes, sic
margaritas porci corrodunt. Sic sal terrae infatuatur. Sic legis fistula
obturatur. Concionatur sapiens vir: Qui tangit picem inquinabitur ab ea
[Eccli. XIII], quod nos alio possumus reddere versu: Qui
tangit vinum inquinabitur ab eo. Biberat episcoporum
sobrietas sanguinem uvae meracissimum, cujus integritatem aqua non
devirginaverat, quia secundum Martialem:
Grande nimis scelus est sacrum
jugulare Falernum,
Nec Bacchus lymphae conjugium patitur.
Impleverant primates orbis
philosophi turis [al. gutturis] dolia sua vini do vino. Cujus calor ita incesserat
cerebris, ut in somni lethargiam oculi omnium solverentur. Inter haec sonat
lector, stertit auditor. Alius cubito innititur, ut det oculis suis somnum.
Alius super molle cervical dormitionem palpebris suis molitur. Alius super
genua caput reclinans dormitat. Cum itaque lector in Petri satis aliquod
reperiret spinctum, surdis exclamabat auribus pontificum: «Damnatis?» Tunc
quidam vix ad extremam syllabam expergefacti, somnolenta voce, capite pendulo:
«Damnamus, aiebant.» Alii vero damnantium tumultu excitati, decapitata prima
syllaba, « . . . . namus inquiunt.» Vere natis, sed natatio vestra
procella, natatio vestra mersio [al. immersio
est]. Sic milites dormientes
testimonium perhibent, quia nobis dormientibus venerunt apostoli, et
tulerunt corpus [Matth. XXVIII]. Qui vigilaverat
in lege Domini die ac nocte, nunc damnatur a sacerdotibus Bacchi. Sic
morbidus medicum curat. Sic damnat naufragus in littore constitutum. Sic arguit
innocentiam qui ad furcas ducitur suspendendus. Quid
agimus, anima? Quo nos vertimus? Excideruntne tibi praecepta rhetorum, et
occupata luctu, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Putasne
veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? [Luc. XVIII.] Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Petrus autem non
habet ubi caput suum reclinet [Matth. VIII]. Sic
judicant in loco judicis sedentes rei, in loco vindicis innocentiae vexatores.
Simul sunt omnia talibus judicibus, talibus actoribus depravata:
Hic satur, exiguo mavult turgescere somno,
Hic exporrectis ampullat verba labellis.
Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat,
Alter amat fletus, alter crispare cachinnum.
Diversisque modis pax est vesania
cunctis.
Quid hi tales egerint, quid
decreverint jurisperiti? Evangelica lectio consolatur. Collegerunt,
inquit, pontifices et Pharisaei concilium, et dixerunt: Quid facimus? quia
hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Unus
autem ex ipsis, nomine Bernardus abbas, cum esset pontifex concilii
illius, prophetavit, dicens: Expedit nobis ut unus exterminetur homo
a populo, et non tota gens pereat [Joan. XI]. Ab illo ergo die cogitaverunt
condemnare eum, dicentes illud Salomonis: Tendamus insidias justo
supplantemus ei gratiam labiorum [Sap. II]. Inveniamus radicem verbi
contra justum [Job. XIX]. Facientes fecistis, et linguas vipereas in
Abaelardum evaginastis. Subversi subvertistis, et vinum absorbuistis sicut qui
devorat pauperem in abscondito. Inter haec Petrus orabat: Domine, libera
animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa [Psal. C, 2]. Interdum
illud Psalmistae sedulo ruminabat: Circumdederunt me vituli multi, tauri
pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum [Psal. XXI]. Vere
pingues, quorum colla thoris adipeis incrassata liquidam sudabant ad ruinam [f.
aruinam]. Nec mirum. Visitaverant enim domestici fidei neutrius lacrymas
in misericordia et charitate. Sedit autem in concilio
vanitatis, contra psalmi XXV decretum quidam memoriae celebris episcopus, in
cujus auctoritatem plurimorum se reclamabat assensus. Hic hesternam
crapulam ructans, hujusmodi in concione sermonem evomuit: «Fratres, Christianae
religionis participes, omnium [al. communi.] periculo
providete. Ne fides in vobis
turbetur, ne sincerus columbae oculus turgente macula obducatur. Nihil enim
prodest aliarum virtutum possessio ubi fuerit fidei defectio, juxta illud
Apostoli: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non
habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII].» O
Minervae lepos! o sales Attici! o
eloquentia Tulliana! Hanc certe caudam non vult hic asinus. Talis finis tali
capiti non respondet. Unde etiam qui faverunt, pressa fronte ruborem confessi
sunt. Placet et non immerito hanc
magni nominis umbram gregi illorum communicare, de quibus dictum est: Conceperunt
ventum, et telas araneae texuerunt [Isa. LIX]. Praefatus vero episcopus
etiam praemissis adjungens: «Petrus, inquit, semper turbat Ecclesiam, semper
excogitat novitatem. O tempora! o mores! Sic judicat de sole caecus. Sic pingit in ebore
mancus. Sic urbem appretiatur asinus. Sic animales episcopi judicant sic casus
ventilant, sic discutiunt rationes. Sic pugnant contra eum filii matris suae. Sic sues crassae adversus silentem
grunniunt.»
Intra tot itaque et tantas
angustias deprehensus Abaelardus ad Romani examinis confugit asylum. «Filius
sum, inquit, Romanae Ecclesiae. Volo causa mea quasi impii judicetur: Caesarem
appello [Act. XXV].» At Bernardus abbas, in cujus brachio fidebat praesulum
multitudo, non dixit ut praeses qui tenebat Paulum in vinculis: Caesarem
appellasti, ad Caesarem ibis [ibid.], sed,
Caesarem appellasti, ad Caesarem non ibis. Renuntiavit enim
quae gesta fuerant Apostolico, et statim a Romana sede litem damnationis in
Petrum per Gallicanam Ecclesiam volaverunt. Damnatur taliter os illud
promptuarium rationis, tuba fidei, hospitium Trinitatis. Damnatur, proh dolor! absens, inauditus et inconvictus. Quid dicam? quidve non dicam, Bernarde?
Nil opus est bello, veniam pacemque rogamus,
Porrigimus junctas ad tua lora manus.
Jura cadent rerum, vertetur sanctio legum,
Si vis, si mandas, si sic decernis agendum;
Quem penes arbitrium est, et vis et norma loquendi.
Cujus unquam, Jesu bone, culpa tam caecos habuit judices, ut non utrinque causae
latera ventilarent, ut non in quam potissimum partem jus vergeret elimarent? Isti, clausis oculis, palpant negotium, et quasi oculati rerum
cognitores arcu iniquitatis intenso toxicum subito jaculantur. Quidquid intestinus odiorum furor, quidquid implacabilis amentiae
turbo rotaret in Petrum, quidquid iniqua conflaret aemulatio, censurae apostolicae
sobrium nunquam dormitare deberet acumen. Sed facile deviat a
justitia, qui plus hominem quam Deum timet in causa. Verumque illud est
quod per propheticum organum sonat: Omne caput languidum, a planta pedis
usque ad cervicem, non est in eo sanitas [Isa. I].
Sed corrigere, inquiunt fautores abbatis, Petrum volebat. Si
Petrum, bone vir, ad integrum fidei statum disponebas revocare, cur ei coram
populo aeternae blasphemiae characterem impingebas? Rursusque, si Petro amorem populi tollebas, quomodo corrigere
disponebas? Ex qua complexione in summam redigitur te in
Petrum exarsisse non amore correctionis, sed desiderium propriae ultionis.
Praeclare dictum est a Propheta: Corripiet me justus in misericordia
[Psal. CXL]. Ubi enim deest misericordia non est
correctio justi, sed barbaries incondita tyranni. Testatur etiam rancorem animi
ejus epistola ad Innocentium papam directa, in qua sic stomachatur: «Non debet,
inquit, refugium invenire apud sedem Petri, qui fidem impugnat Petri.» Parce, parce, bellator inclyte.
Non decet monachum sic pugnare. Crede Salomoni: Noli, inquit, nimium
esse justus, ne forte obstupescas [Eccle. VII]. Non impugnat fidem
Petri, qui fidem affirmat Petri. Debet ergo invenire refugium apud sedem Petri.
Patere, quaeso, Petrum tecum esse
Christianum. Et si vis, tecum erit Catholicus. Et si non vis, tamen erit
Catholicus. Communis enim Deus est, non privatus. Sed si
sedet sententia cordi, pergamus pariter contemplari quomodo Petrus fidem
infestat Petri. Scribit enim Petrus ad ancillam Dei
Heloissam sacris litteris apprime institutam, familiarem satis epistolam, quae
inter reliqua horum etiam verborum redolet continentiam:
Soror mea Heloissa quondam mihi in saeculo chara, nunc in Christo
charissima, etc. Vide supra, initio voluminis.
Haec de epistola Petri ad verbum excerpenda putavi,
ut liquidum fieret quomodo Petrus impugnaret fidem Petri. Nunc, rigide censor,
adesto, et fidem Petri sincero perpende judicio. Dixisti: «Non debet refugium
invenire apud sedem Petri, qui fidem impugnat Petri.»
Hoc per se dictum quoddam esset eminens et generale verum. Sed quia
personaliter dixisti de Petro, convinco te sentire contraria
vero. Non enim Petrus arguit fidem,
ad cujus lineam vitam suam disponit; nec alienus est a Christi portione, cujus
se tam humiliter insignivit nomine. Deberet ergo refugium apud sedem
Petri invenire, si non illecebrae tui eloquii
clausissent viscera misericordiae Romanae Ecclesiae. Sed, dum
tu Petro clementiae ostium obstruis, conceptae vesaniae signanter impetum
prodis.
Hic fortasse, inquies: «Nimia super me lacessit injuria. Zelus
domus Dei comedit me, eo quod lepra insanae doctrinae macularet corpus
Ecclesiae. Cui obviandum in ipso statim nequitiae
semine putavi, ne late serperet vis veneni. Nonne caute consulteque egi,
quod foedum illud sacrilegumque dogma manuali quodam indiculo complosi, ne scilicet breviter volentibus attingere summam rei,
onerosum esset ire per spatiosos saltus voluminum Abaelardi.» Ad haec ego: «Laudo te, Pater, sed in hoc non laudo. Indiculum vidimus, in quo non Petri dogmata, sed nefandi commenti
capitula legimus, quod scilicet Pater sit omnipotentia, Filius quaedam
potentia, Spiritus sanctus nulla potentia; quod Spiritus sanctus, licet sit
ejusdem substantiae cum Filio, non tamen est de eadem substantia; quod homo
sine nova gratia possit operari; quod Deus non possit plus facere quam facit,
nec melius facere quam facit, nec aliter facere quam facit; quod anima Christi
non descendit ad inferos. Haec
et alia indiculus tuus continet, quorum quaedam, fateor, Petrus et dixit et
scripsit; quaedam vero neque protulit neque scripsit. Quae autem dixerit, et
quae non dixerit, et quam Catholica mente ea quae dixerit senserit, secundus
arrepti operis tractatus Christiana disputatione ardenter et impigre
declarabit. Nam talia sunt quae dilui debent atque refelli, ut non
immerito proprio reserventur volumini.» Nunc illud est acriter persequendum, cur vir sanctus, et in ore famae
nominatissimus, qui quaedam perenni sepelienda silentio scriptis propriis
tradidit, Petro Abaelardo haereseos crimen impegerit. Rata
namque est fama et ab antiquo quasi, naturae legibus promulgata, neminem de
simili crimine quempiam posse convincere. Quod dum fecisti, et
imprudenter et impudenter egisti.
Petrus erraverat: esto. Tu, quare errasti? Aut sciens aut nesciens errasti: Si sciens errasti, hostis Ecclesiae comprobaris; si nesciens
errasti, quomodo es defensor Ecclesiae, qui errorem nescis discernere? Errasti
vere, dum originem animarum de coelo asseruisti esse. Quod
qualiter in libro astruas, quoniam utile et facile est cognitu, sagaci lectori
ab altiori cardine retexam. Est liber, quem Hebraeus Firasirim,
Latinus nominat Canticum canticorum, cujus littera vigilantibus animis,
divinae cujusdam intelligentiae sudat arcanum. Ad
hunc librum Bernardus manum expositionis applicat, ut ab hirsutis litterae
opusculis egregii sensus frugem eliciat, utitur sane mediocri et temperato
genere dicendi. Sed libet paululum percunctari cur Bernardus post tot
illustrium virorum sudores, qui in praefato opere sua ingenia contulerunt, tam
immensae majestatis volumen tentavit in lucem proferre? Nam, si
majores nostri plenarie sufficienterque libri hujus latebras produxerunt in
solem, miror qua fronte ausus tuos extenderis in opus elimatum ad unguem. Quod
si aliqua sunt tibi revelata sacramenta, quae eorum notitiam fugerint, non
invideo: imo labori vehementer applaudo. Sed, cum eorum
expositiones commentumque tuum studiosis revolvo manibus, nihil te novi dixisse
comperio: imo sensum alienum verbis tuis vestitum deprehendo. Supervacua
igitur explanatio tua esse videtur. Ac ne quis me
putet improbabilia prolocutum, proferam super hunc librum quadrigam
expositorum, Origenem scilicet Graecum, Ambrosium Mediolanensem, Retium
Augustodunensem, Bedam Angligenam. Quorum primus cum in
caeteris libris, ut ait Hieronymus, vicerit, in Canticis canticorum se
ipsum vicit. Secundus vero probabili et erudito sermone Sponsi
Sponsaeque firmavit amores. Tertius perplexitatem voluminis sublimi ore
disseruit. Quartus autem ejusdem libri opaca septem libris absolvit Post tales
itaque et tam industrios viros, Bernardus arat, quasi aliquid intentatum nostri
majores reliquerint. Possemus sane lucubrationibus diserti
hominis acquiescere, nisi potius tragoediam videretur quam commentarios texere.
Patefacta namque quadam parte operis, repente mortem sui fratris inducit, in
cujus funeris prosecutione duos pene quaternos consumit. Quod quam ibi discrepans
et inconcinnum fuerit, paucis expediam. Liber ille Salomonis
in sancti Spiritus officina conflatus, Christi et Ecclesiae sub sponsi
sponsaeque typo maritat amplexus. Porro nuptiis gaudia consonant. At Bernardus aut rerum obscurarum taedio victus, aut negligens
Apostoli dictum suadentis gaudere cum gaudentibus [Rom. XII], mortuum
suum ducit ad nuptias: Cum scriptum sit: Non est
Deus mortuorum, sed viventium [Marc. XII]. Discumbente
itaque sponso in sponsae gremio, et juvenculis sponsi sponsaeque juvenculabus
alterna jucunditate plaudentibus, tuba funebris subito clangit. Epulae
in luctum eunt, organa vertuntur in funus. Tragoedia risum procerit nuptiarum.
Non discretus, non elegans citharista fuisti, qui funebres modulos regio
convivio praesentasti? Quis unquam
somniavit tale portentum? Solemus ridere picturas incipientes ab homine et in
asinum desinentes. Revolve, quaeso, prisci super hunc
librum monumenta ingenii, et nullum reperies qui in hujusmodi materia tristia
laetis confoederet. Unde Retii Augustodunensis aurea sic depromit
camoena: «Mos est, inquit, generosae materiae observandus, sponsi sponsaeque
tripudia festiva tuba persultent. Neque enim in funera fas
distrahi animum, quoniam ad exponendum Cantica nuptiarum invitat alacritas
convivarum. Sed, quoniam tantae facultatis ratio in nobis vel nulla est,
vel admodum orba, ejus innitar gratiae, qui per Evangelium suum sonat: Sine
me nihil potestis facere [Joan. XV]. Neque certe mihi
deficiet transitorium verbum, cum credam in Verbum quod est in principio apud
Deum [Joan. I]. O vox Catholico digna
doctore! o fidelis confessor gratiae! Recte perpendiculum sui judicii vir sapiens lineavit, qui moerorem
a gaudio tanto interstitio sequestravit. Tu vero terminos transgrediens,
quos posuerunt patres tui, Cantica in elegos, carmina in threnos sorte
miserabili convertisti. Quod si tibi deessent ecclesiasticae
scita censurae, recolere poteras etiam gentilis instituta prudentiae. Nam, cum Zeuxis pictor eximius simulacrum Helenae pinxit, non ei
brachia simiae, nec chimaerae ventrem, nec caudam piscis aptavit; sed humanorum
membrorum expolitione perfectum publicis usibus [f. visibus]
propalavit, alioquin indecens et ridiculosa esset pictura. Unde Horatius in Arte
Poetica:
Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas,
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis amici?
Concedit ars quod velis incipias,
sed non ut quemlibet finem coeptis tuis supponas. Unde idem poeta paulo post
scripsit:
. . . . . . . . . . . . . . . . .
pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas:
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus generentur, tigribus agni.
Velut aegri somnia operis tui vanae species finguntur,
. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formae . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . .
Purpureus late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
At ne quis fautorum tuorum
obloquatur,
Scimus inurbanum lepido
seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Quid plura? Tota Ars Poetica jurata contra te bella suscepit. Deberes
revera ingenii tui puerperium, juxta ejusdem poetae institutionem, nonum
premere in annum; ut male tornatum opus rursus liceret incudi reddere, et
curare ne te lunae labor offenderet. Deberes utique
festinantiam emissionis differre, cum scriptum sit:
. . . . nescit vox missa reverti.
Laudamus in te, Pater, venam ingenii, sed artis culpamus inscitiam. Inde est quod veteres diffinierunt ingenium esse mutilum, nisi opem
artis sibi asciscat. Laudantur sales Lucilii, et tamen mordetur quod
incomposito currat pede:
Impostos versus componit et
arte carentes
Ennius ingenio dives, et arte rudis.
E quibus est ille:
Omnes mortales sese laudari
exoptant.
Sed quoniam lippis et tonsoribus
claret quod non recte lamenta epithalamio conjugasti, libet aliqua de ipso
boatu tragico speculari. Inter caetera, ni fallor, oratoris nostri
lugubris musa sic calculat. «Decessit frater a vita, imo ut
rectius fatear, mortem reliquit pro vita. Frater, inquam, decessit,
tenor continentiae, morum speculum, vinculum religionis. Quis ulterius vegetabit me ad laborem? Quis
amplius leniet moerentem?» Et post aliqua: «Bos bovem requirit; se quod solum
putat, frequenti mugitu pium testatur affectum. Bos, inquam, bovem requirit,
cum quo ducere collo aratra consuevit.» Pulchrum quidem est et tinnulum quod
Bernardus loquitur; sed de alio sudore pretium nomenque venatur. Ambrosius enim
haec verba syllabatim in querimonia illa posuit, quam de excessu Satyri amici
sui mulcebri dealbatoque stylo procudit. Itaque Bernardus in hoc planctu adeo
est vehemens, adeo pertinax, adeo vivus, ut legenti cuilibet constans sit eum
non veros fletus edere, sed verba quibus veri questus exprimantur effundere.
Aiunt tamen quidam insulsi, seductorio ejus linguae moderamine seducti, qui
corpus verborum diligunt, animam autem rationis spernunt, eum tam facundia
sublimi in lamentis illis uti, ut nulla modernae eloquentiae facultas ei valeat
exaequari. O falsi judices eloquentiae, quos projicit vocis ventus ut pulverem
a facie terrae. Quaenam ibi sententiarum vis? quae pocula rationum? Totus in
verbis fluctuat, et mors ridiculi syllogismi rotatur in circulo. Unde poeta:
Citharoedus, inquit,
Ridetur corda qui semper oberrat eadem.
Laeta verborum gramina sata instrangulant sententiarum. Aut fortasse idem
dicendo multipliciter, Ulyssem simulare volebat. De quo scriptum est:
Ille referre alii saepe
solebat idem.
Sed non talibus instrumentis
mortuus suscitatur, nec eloquentiae praestigiis vita mortuo comparatur. Unde
cujusdam distichon egregie sonat:
Cur dantur frustra pro psalmis
carmina pulchra?
Plus prodesset ei ter:
«Miserere mei.»
Quod si dolorem suum delinimentis
facundiae remedioque carminis evaporare nolebat, cur non saltem super hoc
proprium separatim opusculum condebat? Nec deerant a quibus talis materiae
mutuari posset exemplar. Socrates mortem sui Alcibiadis philosophici vigoris
ubertate testatur. Plato Alexim puerum, cni amatorias cantiunculas composuerat,
insigni titulo ducit ad tumulum. Taceo Pythagoram, Demetrium, Carneadem,
Possidonium, reliquosque, quorum excellentia Graecia superbit, qui, teste
Hieronymo, diversis saeculis, diversis libris diversorum lamenta minuere sunt
conati; praeterea Anaxagorae laudatam semper sententiam, qui, cum ei
nuntiaretur filium obisse, fletu represso: «Sciebam, inquit, me genuisse
mortalem.» Et, ut peregrina omittens, ad nostra veniam: Tullius eloquii Romani
maximus auctor consolatorium de morte filii sui librum edidit, cui praeclara
magnorum virorum monumenta quasi stellas micantes impressit. Hieronymus
dolori, quem de morte Nepotiani conceperat, plausibili medetur eloquio. Ambrosius, de quo praefatus sum, duos libros de excessu dilecti sui
Satyri suavi stylo edisserit. Ad horum normam
planctum tuum texere debebas, non immemor illius vulgaris proverbii:
Vicini barbae propriam debes simulare.
Sed quoniam super hoc satis abundeque digessimus, tempestivum est illud
capitulum in eodem libro visitare, in quo animarum
originem de coelis fabularis esse. Ubi sic recolo te locutum: «Merito dixit
Apostolus: Nostra conversatio est in coelis
[Philip. III].» Haec verba tua subtiliter explorata,
Christianae mentis palato haeresim sapiunt. Si
enim idcirco animae originem de coelis astruis, quia quandoque beata futura est
in coelis, eadem ratione corporis origo erit in coelis, quia quandoque beatum
futurum est in coelis. Sed ad hoc intimandum talia
verba se non accommodant. Aut si ideo animae originem
coelestem ascribis, quia olim orta, id est facta sit in coelis, quod quidem
verborum talium resultat intentio, pravitatem Origenis incurris, qui in libris Periarchon
Pythagoreum Platonicumque dogma secutus, originariam in coelo sedem animabus
disponit. At quoniam de anima mentio se ingessit, non
absurdum est commemorare quae altercationis varietas occupaverit de animarum
origine. Aiunt philosophi, quorum duces sunt Plato et Pythagoras, quibus
et tu ex parte maxima acquiescis, animas scilicet olim ab initio factas
conditasque in thesauris Dei: indeque ob antiquum vitae contagium in corporum
ergastulum lapsas, rursusque, si corpus juste
gubernaverint, ad antiquae honestatis vultum meritorium vehiculo redituras
ferunt. Et haeretici animam partem esse divinae substantiae
contenderunt, occasionem hujus fabulae inde rapientes, quod scriptum est in
Genesi: Et sufflavit Deus in faciem ejus, scilicet Adae, spiraculum
vitae [Gen. II]. Contra quos
intonat breviter Augustinus: «Flatus, inquit, ille dicitur qui hominem
animavit. Factus est ab ipso, non de ipso, quia nec hominis flatus hominis pars
est, nec homo eum facit de seipso, sed ex aereo halitu sumpto et effuso.» Item
fuerunt quidam crassis ignorantiae tenebris obvoluti, qui venire animas ex
traduce delirabant: quos confutare, quodammodo est eorum ineptias roborare. His
tribus naeniis [f. nodis] quasi rationi adversis orthodoxae veritatis
gladio amputatis, asserunt sancti Patres noviter creatis corporibus creatas
noviter animas quotidie infundi, juxta id Evangelii: Pater meus usque modo
operatur, et ego operor [Joan. V]. Tu itaque a doctrinae salutaris tramite
devius, in philosophorum scopulos ruis. Et dum dignitatem animae jactitas,
originem ei sideream flore jejuni eloquii nundinaris. Quod si in Petri
opusculis hujus vecordiam reperisses, non est dubium quin eam inter illa quae
peperisti, capitulorum monstra locasses.
Hinc ad alios tui ingenii fructus
articulus est vertendus. Quaerit a te vir collo inflatus Romano quid sit
diligendum, et quomodo. Cui sic rescribis: «Orationes a me, Aimerice, et non
quaestiones flagitare solebas;» et post pauca: «Quaeris quid sit diligendum.
Cui breviter respondeo: Deus.» Homo Romanus, grossus camelus, Gallicano
argumento gibbosus trans Alpes saltat, ut quid sit diligendum inquirat, quasi
juxta se non habeat qui rei hujus sibi notionem infundat. Cui noster
philosophus mandat non virtutem esse diligendam, ut Chrisyppus; nec voluptatem,
ut Aristippus, sed Deum, ut Christianus. Acutulum sane responsum, et docto
homine dignum. Sed quaenam abjecta muliercula, quisnam hoc ignoret extremus
idiota? Sic philosophantur in textrinis aniculae. Sic propositiones Dagani cum
joco mirari solemus. De cujus propositionibus aliquas exempli gratia
interseram: «Filius, inquit, sum matris meae. Placenta est panis. Caput meum
est grossius pugno meo. Cum meridies est, dies est.» Quis est, cui
audita tam ridicula veritate, labia risu non quatiantur? Similiter et cum Bernardus
dixit Deum esse diligendum, verissimum quidem dixit et venerabile verum; sed ad hoc dicendum pro nihilo aperuit os suum. Nemo enim de hoc
dubitat. Sperabat enim Romanus aliquid secreti audire, et
archimandrita noster tale quid intonat, quod quilibet rusticus valeret
respondere. Et tamen, dum Deum diligendum esse
pronuntiat latenter, ferit Romanum, qui in curia papae non Deum didicerat
amare, sed aurum. Sequitur postea de modo diligendi: «Modus, inquit, est
sine modo diligere.» Aimericum, sic enim dictus est, ad
quem scribis, quasi lacteo succo pavisti, dum Deum diligendum aperte
pronuntiasti. Nunc eum subito ad altiora subrigens [f. suberigens] dicis quod modus diligendi Deum sit sine modo
diligere. Qui quaesiverat quid esset diligendum, de quo nec pauperculus
Christianus quidem haesitaret; quomodo poterit hanc subtilitatem intelligere,
quod modus diligendi Deum sit sine modo diligere? In quo impossibile quiddam
spondere videris. Cum enim stabile fixumque sit Deum ea magnificentia esse
praeditum, ut nequaquam nostra in illum dilectio ejus dignitati aequipollenter
respondere sufficiat, quomodo sine modo diligemus, quem cum modo diligere non
valemus? Quomodo, inquam, porrigetur dilectio ultra modum, cum semper remaneat
citra modum? Aut si sic intellexisti «sine modo
diligere,» id est diligere quod non perveniatur ad congruum diligendi modum,
ridiculam intelligentiam portendit somnium tuum. Dum itaque
rhetoricari voluisti, et obscuritatem dedisti et quiddam inopium atque
impossibile confecisti, dum Deum sine modo diligendum docuisti.
Quanto rectius hic qui nil molitur inepte?
Jesus Christus scilicet, qui per Evangelium suum diligendi modum exprimens: Diliges,
inquit Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis [Matth. XXII]. Hic nullus eloquentiae fucus, sed mera
tantum veritas simplici et absoluto est expressa eloquio. Hic Romanus aurem
accommodet. Hic superbiae strumam deponat camelus, quia Jesus hic nil
impossibile pronuntiat. Jesus, inquam, sententiae lucem tenebris eloquii non
involvit, ut Bernardus, qui rei venerabilis majestatem exquisito quodam obnubit
verborum adulterio. Vir sapiens, inquit Horatius,
Non fumum ex fulgore, sed ex
fumo dare lucem.
Cogitat . . . . .
Quod Bernardus male attendit, qui
quod Jesus nudo patuloque ore, nube sermonis ab intelligentiae via secludit.
Horum et his similium ludicrorum mensuram confertam et coagitatam in libellorum
tuorum, Bernarde, sinum dedisti. Quod reprehendere facile poterit, quem
oculatum eruditio reddidit. Quae si unguetenus persequi vellem, longitudo certe
dictaminis lectorem etiam repelleret diligentem.
Cum itaque tantas trabes
loquaris, cur Abaelardi festucas in trabes commutare moliris? Non est negotium
misericordis culpam augere, sed minuere. Unde Psalmista cum dicturus esset: Misericordiam
et judicium cantabo tibi, Domine [Psal. C],
commode misericordiam praeposuit judicio, quasi diceret: Immense Deus, scio
quia misericors es et justus; sed in altero mea salvatio, in altero mea
damnatio: primoque misericordiae canticum libentius volo. Scriptum est
in Isaia: Et convertent gladios suos in vomeres [Isa. II]. Gladii enim
in vomeres convertendi sunt, non vomeres in gladios, quia et mali ad tranquillitatis bonum trahendi sunt levitate
correctionis; et boni ad discordiam commonendi non sunt asperitate invectionis.
His et aliis delinitus exemplis, Petrum, si errore
sauciatus esset, jumento tuo deberes imponere, et sic ad stabulum universalis
fidei revocare. Plures Catholici quaedam culpanda dixerunt,
nec tamen ob id haereticorum collegio sunt ascripti. Duo
dixit Hilarius erroris expugnator, propugnator Ecclesiae, in quibus eum non
audit sobrietas Ecclesiae. Primum, quod Christum nil in passione doloris
sensisse asseruit. Contra quem
sententiam Claudianus presbyter Lugdunensis, vir Christianissimus, et tam
subtilis ad disputandum quam artifex ad loquendum, sic personat: «Si Christus
nil in passione sensit doloris, non vere passus est; et si vere non passus est
.» Secundum, quod nullum incorporeum dixit esse creatum. «Nec igitur, inquit
Claudianus, anima, cum sit incorporea, est creata. Quod si creata non est, nec
creatura Dei est.» Sed non ob hoc, ut ait idem Claudianus, scientia doctoris
perdit meritum confessoris, quia Ecclesia bono filio indulsit quod humana
opinio minus caute disputavit. Procul dubio si haec Petrus dixisset, eum esse
lapidandum rigoris tui severitas sanxisset.
Beatus etiam Hieronymus in libro
contra Jovinianum De nuptiis quaedam disserit. Et
praecipue illo loco, ubi sententiam Apostoli inducit, quae in hunc modum se
habet: Bonum est mulierem non tangere [I Cor. VII]. Cui
Hieronymus subjungit: «Si bonum est mulierem non
tangere, malum est ergo tangere. Nihil enim bono contradictorium est praeter
malum.» Argumentum hoc scit esse frivolum, quisquis
disputandi disciplina se profitetur imbutum. Nam similiter bonum est carnem non
comedere, et vinum non bibere; nec ideo sequitur quod sit malum carnem comedere
et vinum bibere. Quod quidam asserentes inter haereticos recepti sunt. Sed
tamen paulisper concedatur, ut malum sit, juxta Hieronymum, mulierem tangere. Ex quo quanta sequatur absurditas, nexus
ipse rationis ostendit. Nam si malum est mulierem tangere, malum est cum
muliere coire. Neque enim potest fieri ut bonus sit coitus si malus est tactus.
Et si malum est cum muliere coire, malum agit quisquis cum muliere coit. Peccant
ergo conjugati legitime utendo coitu conjugali. Nam etiam coeundo mulierem
tangunt. Igitur ut male non agant mariti, feriabuntur ab uxoribus. Aut, si
necesse erit coire, ita coeant ut mulierem non tangant. Sed
hoc impossibile est fieri. Sequitur ergo conjugalis boni naufragium,
quod ad remedium mortalis luxuriae superna industria
praeparavit. Nam si conjugium coitum non excusat, eant
mariti, certatim agant poenitentiam, eo quod cum uxoribus suis aliquando
coierunt. Alias in eodem libro Hieronymus inhumanius de nuptiis disputat super
illum Apostoli locum: Melius est nubere quam uri [ibid.]. Sed si bonum est nubere, quare malo comparatur? Nemo enim
ratione malum bono comparat. Uri
certe malum est, et nubere mali hujus respectu bonum est. Quod autem respectu
mali bonum sit, simpliciter bonum non est. Ex his Hieronymi verbis distincte
colligimus nuptias non esse absolute bonas. Perit igitur nuptiale bonum. Nam
nuptiale bonum secundum Hieronymum non est bonum, nisi quia uri est majus malum
quam ipsum. Multos fideles viros, inter quos et Pamachium senatorem,
scandalizavit haec effera austeraque disputatio, doloremque suum scriptis super
hoc epistolis eidem Hieronymo testati sunt. Quod si Petrus tam crudeliter
contra nuptias declamasset, profecto Bernardus in ejus exitium conjugatorum
cohortes armasset.
Augustinus erroribus suis
inimicus eos libro Retractationum purgandos committit. Lactantius, de
quo ipse Augustinus asseverat quod multo auro suffarcinatus exierit de Aegypto,
cum ore fulmineo contra gentes Christum deffendat, quaedam absona de dogmatibus
Ecclesiae postea somniat. Longum est recensere veterum syngrapha tractatorum,
quae non sunt sic ad purum excocta, ut non inveniantur in eis multa quae virga
correctionis essent dignissima. Verax namque est Jacobi apostoli sententia: In
multis, inquit, offendimus omnes. Si quis autem in verbo non offenderit,
hic perfectus est vir [Jac. III]. Itaque si Petrus in verbo offenderat,
judicandus a te, misericordiae potius blandum deberet sentire tactum quam
iracundiae incentivum. Aequum erat te reminisci quod Habacuc propheta [cap.
III] Deo decantat, dicens: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
Vide quid distet inter iram Dei et iram hominis. Cum homo irascitur, clementiae
ab ejus pectore mentio exsulat. Cum autem Deus irascitur, per ingenitae
bonitatis affluentiam misericordiae recordatur: recordatur non sine oblivione,
qui irascitur sine commotione. Magnus Dominus noster,
qui sic tentat summa, ut curam inferiorum non negligat. Hujus imaginem aemulari, hujus te oportebat vestigia totis
conatibus amplexari, ut calculo quem forcipe tulerat angelus de altari,
purgares vitium labiorum Petri. Nec ignorare jus erat te hominem esse,
quem et culpae lubricum trahere ad poenam et medicus
gratia reparare posset ad veniam.
His ita decursis, silentium imperat prolixitas orationis. Et
quoniam vox lassata refrigerii portum jam expetit, ob recreandum lectoris
fastidium debitus primo volumini terminus affigetur, ut ad ea quae
promisimus enodanda secundi luctamen laboris officiosius accingatur.
Apologia Berengarii Pictavensis contra Sanctum Bernardum
Claraevallensem abbatem et alios qui condemnaverunt Petrum Abaelardum.
|