Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. [1] Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum: illam credentes hoc sumus. Hoc credere veritas cogit: veritatem deus aperit. [2] Sed  vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem: et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo officio pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire quidquam etiam desiderare praesumant. [3] At ego magis ridebo  vulgus tunc quoque cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat an insultat  cum crematis cremat? [4] Plane cum vulgo interdum et sapientes  sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est: ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. [5] Satis est  autem si non minor sententia Pythagorae, et Empedocles et Platonici, immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant, etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, ut Homerus in pavum recenseantur. [6] Certe recidivatum  animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata quam negata qualitate, pulsata saltim licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License