Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVI. [1] Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens  nostram magis sententiam erexerit. Causa opinor quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua vel maxime specie  resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt, de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio habebatur cui eorum restitueretur. [2] Porro serventur  sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum  est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans,  earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, [3] postremo  subiciens Quoniam autem mortui resurgunt, sine dubio et  confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. [4] Neque enim si  nupturos tunc negavit ideo nec resurrecturos demonstravit: atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes post quam non nubent sed resuscitati [5] similes [enim]  erunt angelis, qua non nupturi quia nec morituri sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. [6] Ceterum nec  quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. [7] Habes igitur dominum  confirmantem adversus haereticos Iudaeorum quod et nunc negatur  apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License