XXXVII. [1] Sic
et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam
quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem
suam illis edendam determinasset, et ut in spiritum disponeret statum
salutis, praemisit Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil
prodest, sed ad vivificandum scilicet. [2] Exsequitur
etiam quid velit intellegi spiritum, Verba quae locutus sum vobis
spiritus sunt, vita sunt: sicut et supra, Qui audit sermones meos et credit in
eum qui me misit habet vitam aeternam et in iudicium non veniet sed transiet de
morte in vitam. [3] Itaque sermonem
constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam
carnem suam dixit quia et sermo caro est factus, proinde in causam vitae
adpetendus, et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. [4] Nam et paulo ante carnem suam panem quoque
caelestem pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum
pabulorum memoriam patrum qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae
vocationi. [5] Igitur conversus ad
recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, Caro ait nihil prodest.
Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse aliquid,
quod etsi nihil prodest aliud tamen ei prodesse possit. Spiritus prodest,
vivificat enim: caro nihil prodest, mortificatur enim. [6] Itaque
secundum nos magis conlocavit utriusque propositionem. Ostendens enim
quid prosit et quid non prosit, pariter illuminavit quid cui prosit, spiritum
scilicet carni, mortificatae vivificatorem: [7] Veniet
enim inquit hora cum mortui audient vocem filii dei et qui audierint vivent. Quid
mortuum nisi caro? Et quid vox dei nisi sermo? Et quid sermo nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus quod factus est
ipse, et ex morte quam passus est ipse, et ex sepulchro quo inlatus est ipse? [8] Denique cum dicit, Ne miremini, quod
veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient filii dei vocem,
et procedent qui bona fecerunt in vitae resurrectionem, qui mala in
resurrectionem iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sunt in
monumentis nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam
cadaverum stabula: [9] siquidem et
ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam
dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis
processuri in iudicium aperte praedicantur. [10] Ceterum
quomodo de monumentis monumenta procedent?
|