Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. [1] Post dicta domini etiam facta eius quid sapere credamus, de capulis, de sepulchris, mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum aliquid illi denuo morituros suscitare. [2] Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae  resurrectionis, ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. [3] Nec sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem  animae soli destinatam in carne quoque decucurrisse quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae resuscitationem. [4] Male deum norunt qui non putant illum  posse quod non putant. Et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt: qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. [5] At ego deum malo decipere non posse,  de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam rem disposuisse videatur----immo ne, si exemplum  resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli sine eadem substantia exhibere non possit. [6] Nullum vero  exemplum maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae cum corporibus resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. [7] Atque adeo, secundum  nostram veritatem, exempla illa mortuorum a domino suscitatorum  commendabant quidem et carnis et animae resuscitationem, ne cui substantiae negaretur hoc donum. Qua tamen exempla, eo minus aliquid edebant: non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem  sed in mortem aliam suscitabantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License