XXXIX. [1] Quam Christus ediderit resurrectionem
apostolica quoque instrumenta testantur: nam et apostolis nullum aliud negotium
fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris testamenti resignandi et novi
consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. [2] Ita
et de resurrectione nihil novi intulerant, nisi quod et ipsam in gloriam
Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla
qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis: adeo facilius fuit
negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. [3] Habes Paulum apud summos sacerdotes
sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri,
inquit, fratres ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de
resurrectione iudicor apud vos----utique communi, ne, quia iam transgressor
legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione,
ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere
fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores
eius Sadducaeos. [4] Proinde et apud Agrippam nihil
se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. Ergo servabat resurrectionem
quoque qualem prophetae adnuntiaverant. [5] Nam
et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem
eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. [6] Itaque
talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse
defenderat et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. [7] Sed nec Atheninses aliam
intellexerant a Paulo portendi: denique inriserant, non inrisuri omnino si
animae solius restitutionem ab eo audissent: suscepissent enim vernaculae suae
philosophiae frequentiorem praesumptionem. [8] At
ubi iam nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate
concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere
coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei
corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam et, de quo
magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter
corporalem.
|