XL. [1] Nihil autem mirum si et ex ipsius
instrumento argumenta captantur, cum oporteat haereses esse: quae esse non
possent si non et perperam scripturae intellegi possent. [2] Nactae
denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est
animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori
homini, exitium vero carni, id est exteriori, adiudicaverunt, quia scriptum est
Corinthiis, Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior
renovatur die et die. [3] Porro
nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato
postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadaver
inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum
quodammodo fibula est, sub quo vocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. [4] Porro apostolus interiorem hominem
non tam animam quam mentem atque animum intellegi mavult, id est non
substantiam ipsam sed substantiae saporem, siquidem Ephesiis scribens in
interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum
significavit. [5] Denique adiunxit, Per
fidem, et In cordibus vestris, et In dilectione, fidem quidem et
dilectionem non substantiva animae ponens sed conceptiva: In cordibus autem dicens,
quae substantiva sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit
quem in corde constituit. [6] Inspice
nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero
renovari die ac die, ne illam corruptelam carnis adfirmes quam ex die mortis in
perpetuum defectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem
vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis causa experitur.
[7] Nam et homo interior hic
utique renovari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide et
disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non
utique die ac die renovari habebit sed semel ad summam. [8] De
sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve
pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum gloriae
pondus perficit nobis, non intuentibus quae videntur----id est passiones----sed
quae non videntur----id est mercedes----: quae enim videntur temporalia sunt,
quae vero non videntur aeterna sunt. [9] Pressuras
enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales
idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum aeternarum et invisibilium
et gloriae pondus in compensationem laborum quos hic caro patiendo corrumpitur.
[10] Adeo non illa est corruptio quam in
perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini
adscribunt. [11] Sic et alibi, Siquidem
ait compatimur uti et conglorificemur: reputo enim non esse dignas
passiones huius temporis ad futuram gloriam quae in nos habet revelari. Et hic
minora ostendit incommoda praemiis suis. [12] Porro
si per carnem compatimur cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem
erit et quod pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus
pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem in
Macedoniam nullam remissionem habuit caro nostra: [13] dehinc,
ut et animae daret compassionem, In omnibus inquit compressi, extrinsecus
pugnae----debellantes scilicet carnem----intrinsecus timor ----adflictans
scilicet animam. [14] Adeo etsi
corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem sed ut
sustinens vexationem corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. Ita
amborum erit etiam conglorificari sicut et compati: secundum collegia laborum
consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.
|