Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XLI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLI. [1] Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes  vexationibus praeferens: Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis: id est, pro hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. [2] Meminerat evangelicae definitionis, Beati qui persecutionem passi  fuerint propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni: [3] sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et  in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem. Nam et dominus multas mansiones quasi domos apud patrem repromittit. [4] Quanquam et de domicilio mundi potest  intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere: [5] divisionem enim facit apostolus  cum subicit, Nam et in hoc gemimus, domicilium nostrum quod de caelo est superinduere desiderantes, siquidem et exuti non nudi inveniemur: id est, ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. [6] Huius enim gratiae privilegium  illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus,  sicut Thessalonicensibus scribit: [7] Hoc enim dicimus vobis in  sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam  ipse dominus in iussu et voce et tuba dei descendet de caelo: et mortui in Christo resurgent primi, dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Christo et ita semper cum domino erimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License