Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de monogamia

IntraText CT - Text

  • XLII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLII. [1] Horum demutationem ad Corinthios reddit dicens, Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba: sed illi scilicet soli qui invenientur in carne: Et mortui, inquit, resurgent et nos demutabimur. [2] Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet etenim corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud induere immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia gravari nos ait qui simus in tabernaculo, quod nolimus exui sed potius superindui, uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. [3] Quis enim non desiderabit dum in carne est superinduere  immortalitatem, et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam  demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. [4] Abhinc enim iam definimus  carnem omnimodo quidem resurrecturam, atque illam ex demutatione  superventura habitum angelicum suscepturam: [5] aut si in his  solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit ut devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur vitam non consequentur, privati iam materia et ut ita dixerim esca vitae, id est carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. [6] Sed in mortuis, inquis, iam  devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus: quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera ut nihil in illis devoratum videri possit? [7] Utique enim devoratum non  aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit quorum crates adhuc vivunt: diximus iam de isto alibi. [8] Sed et proxime in  ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum  sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum ossa durare verum et dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fructificaturi corporis in resurrectione. [9] Postremo etsi  tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? [10] Porro  qui <ab> his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit: et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet. [11] Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id  exhiberi omnifariam necesse est ut devoretur, et devorari ut demutetur: si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur alibi necessarium adfirmare alibi non. [12] Sic et cum  infulcit, Siquidem exuti non inveniemur nudi, de eis scilicet qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negavit nudos quos praedixit exutos nisi quia et revestitos voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati: [13] ut nudi enim  invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita----et hoc enim nuditas potest dici: dehinc recipient eam, ut reinduti carne fieri possint etiam superinduti immortalitatem: superindui enim nisi vestito iam convenire non poterit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License